<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.38-8.2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.38-8.2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> te in feminas.” Nihil ex omnibus inconsulte аc temere iactis regem magis moverat quam
Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen
repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius
locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso
datam: </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p> hoc enim superbe saepe iactasse.
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei
cubuerant,
</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur  abducere. Clitus cum abstraheretur, ad
pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore
tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti
praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p> Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret,
oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius
respondisse dicebat. </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p> Iam tantum irae conceperat rex,
quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim
mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p> Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis
consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus
esset, intenti. </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p> Alexander rapta lancea ex manibus
<pb n="p.257"/>
armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia
furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca
inhibetur.
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Medium conplexi et obluctari perseverantem
morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam
 abstulerant:
</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>ille militum fidem inplorans conprehendi
se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset,
exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati
coirent, iubet.
</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas
genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret
 spatiumque potius animo det: omnia postero die
iustius executurum.
</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Sed clausae erant aures
obstrepente ira: itaque inpotens animi procurrit in regiae
vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in
aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi.

</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum
rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce
sceleris, quod parabat, atrocitas.
</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>Et ille iam non suae,
sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire
respondit.
</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque
 sanguine adspersus: “I nunc,” inquit, “ad
Philippum et Parmenionem et Attalum.”
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="6"/> Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque
non futura, sed transacta perpendimus. Quippe
rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate
 discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione
perspexit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed
alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri,
<pb n="p.258"/>
servatorem sui occisum. Detestabile carnificis
ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino
poterat inputari, nefanda caede ultus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Manabat toto
vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et
stupentibus similes procul stabant,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>liberioremque paenitentiam  solitudo eliciebat. Ergo hastam ex corpore
iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat
pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus
extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Ille
humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et
circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem
esse paterentur. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>