<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.25-8.1.39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.25-8.1.39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Quae patrem numquam aequo
animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol
suam. Atque post expeditionem, quam sine eo
fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos
fugatosque hostes: </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> nec adfuisse usquam Philippum.
Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia
viserent,
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui  magnitudine rerum fidem antecessissent.
<milestone unit="alt" n="4"/>Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant,
<pb n="p.255"/>
maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant,

</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui
infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit
carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset
 a rege,
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>quo significabatur male instituisse Graecos,
quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent:
alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque
rex, cum suspicaretur malignius habitum esse
sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito
 audissent.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim
maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta
commemorat omnia praesentibus praeferens.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Hinc inter
iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut
patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius,
 ingentem iram conceperat.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Ceterum cum animo
videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni
Clitus inponeret, nihil eo remittente magis
exasperabatur.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere
audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam
 Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam
animi prava contentione provectus.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Ad ultimum: “Si
moriendum,” inquit, “est pro te, Clitus est primus: at
cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui
procacissime patris tui memoriae inludunt.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Sogdianam
 regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo
indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor
ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae
<pb n="p.256"/>
ad me pertinent, transeo. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Philippi milites spernis,
oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam
detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum
haesuros fuisse. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> Quomodo igitur Asiam totam cum
istis iunioribus subegisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in
viros incidisse, </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> te in feminas.” Nihil ex omnibus inconsulte аc temere iactis regem magis moverat quam
Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen
repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius
locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso
datam: </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>