<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.10-8.1.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:8.1.10-8.1.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Utraque
legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem,
quae appellatur Bazaira, pervenit.

<milestone unit="alt" n="2"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt
maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium
ferarum greges clusi. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perenuium aquarum fontibus amoenas:
muris nemora cinguntur turresque habent venantium
<pb n="p.253"/>
receptacula.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Quattuor continuis aetatibus intactum saltum
fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu
ingressus agitari undique feras iussit.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Inter quas cum
leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret,
 forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus
Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex
repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam
a Lysimacho leonem interfici posse.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Lysimachus enim
quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem
 eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero
usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.

</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est,
fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno
vulnere occidit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Fabulam, quae obiectum leoni a rege
 Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra )
diximus, ortam esse crediderim.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Ceterum Macedones,
quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander,
tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes
venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Ille
 IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto
exercitu epulatus est.
<milestone unit="alt" n="3"/> Inde Maracanda redi tum est: acceptaque aetatis
excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem
 dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum
<pb n="p.254"/>
capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi
miles multisque bellicis operibus clarus. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Et
Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud
secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas
validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>  Iamque iter parare in posterum iussus sollemni
et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum
multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui
celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri
bus, qui sentiebant vera memorari. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere
nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse
iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris
tantae rei gloriam. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Illum quidem seditione inter
Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat,
iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem:
se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum
sua manu occisos. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>