<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.8.15-7.9.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.8.15-7.9.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>cum ipsis ramis, quos conprehenderis,  decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium
pabulum fuit, et ferrum robigo consumit. Nihil tam
firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam
attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus nec
imperare desideramus. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Dona nobis data sunt, ne
Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum,
sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis et adversus
inimicos. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus,
inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus. Sic
Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus,
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At
tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es. Lydiam
<pb n="p.239"/>
cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos
habes in potestate, Indos petisti: iam etiam ad pecora
nostra avaras et insatiabiles manus porrigis.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Quid
tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus
 omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes,
acrius, quae non habes, cuperes.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Non succurrit tibi,
quam diu circum Bactra haereas? Dum illos subigis,
Sogdiani bellare coeperunt. Bellum tibi ex victoria
nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam
 quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult.

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Transi modo Tanain: scies, quam late pateant,
numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra
velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot
nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos
 credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et
sequimur et fugimus.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Scytharum solitudines Graecis
etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et
humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros
sequimur.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Proinde fortunam tuam pressis manibus
 tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre
consilium sequens quam praesens tempus ostendit
melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges.

</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus
et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas
 quoque conprehende.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Denique, si deus es, tribuere
<pb n="p.240"/>
mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem
homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum
est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium.
Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas. Inter
dominum et servum nulla amicitia est: etiam in pace
belli tamen iura servantur. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Iurando gratiam Scythas
sancire ne credideris: colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos
invocant: nos religionem in ipsa fide ponimus. Qui non
reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus
est, de cuius benivolentia dubites. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Ceterum nos et
Asiae et Europae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad
Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam
esse fama fert. Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera.” Haec barbarus.</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="36"/>
Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium
suadentium, ne quid temere et audacter faciat,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates
exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in
genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sa- <pb n="p.241"/>
gittarum.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Post hos, qui tormenta intenderent, stabant
et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis.
Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem
lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem
vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos
loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti
vehebant, obiectae rates tuebantur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>