<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.9-7.4.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.9-7.4.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Is cum praefatus esset,
<pb n="p.216"/>
scire servo utilius esse parere dicto quam adferre
consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros
maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum:
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam,
quod habebat in manu, tradidit. Quo accepto Gobares: “Natura,” inquit, “mortalium hoc quoque nomine prava
et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio
hebetior est quam in alieno. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Turbida sunt consilia
eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas,
nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique,
quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>