<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.32-7.5.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.32-7.5.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="19"/> Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia
Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim
victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius
principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur,
 Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare
Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente
Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.

</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum
 pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset,
in primos ordines adequitavit demptaque galea
inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet,
provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine
habiturum.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius,
 gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore
nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem
ostentans: “Venit,” inquit, “dies, quo aut victoria aut
morte honestissima, quales amicos et milites Alexander
habeat, ostendam.”
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Nec plura elocutus equum in hostem
 egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela
cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero
<pb n="p.220"/>
spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed
etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi.
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica
capitis declinatione evitavit atque ipse infestam
sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture  ita fixit, ut per cervicem emineret. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Praecipitatus ex
equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе
extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit.
Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum
hostis adiuvit. </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud
inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt.
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam
securus magno tamen animo defectum eorum tulit,

</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad  fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum
persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput,
opimum belli decus, praeferens occurrit.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat
<pb n="p.221"/>
nocturno itinere exercitum ducens.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Aquarum, ut ante
dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio
bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus
quidem humor existit.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Harenas vapor aestivi solis
 accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam
continenti incendio cuncta torrentur.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Caligo deinde
inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque
non alia quam vasti et profundi aequoris species est.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino
 frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa
luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet
humorem siccitas:
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>ora visceraque penitus uruntur.
Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt:

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis
 admoniti praepararant aquam: haec paulisper
repressit sitim, deinde crescente aestu rursus
desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini
oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo
bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Graves
 deinde avide hausto humore non sustinere arma, non
ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua
defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu
cogerentur egerere.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Anxium regem tantis malis
circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui
 magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>cum
ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris,
duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,
<pb n="p.222"/>
quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non
ignorabant, succurrerent. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Qui cum in regem incidissent,
alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet
porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus
aquam portaret, filiis ferre cognoscit. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>