<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.13-7.4.32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.4.13-7.4.32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Consilio, non impetu, opus est.” Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem
timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque
flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut,
qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><del>in</del> His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. “In
vestibulo,” inquit, “regiae tuae velocissimus consistit
rex: </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> ante ille agmen quam tu mensam istam movebis.
Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina
oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius.
<pb n="p.217"/>
Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes
est.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Quin validioris occupas gratiam dedisque te,
utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam
hostis habiturus? </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Alienum habes regnum,
quo facilius eo
 careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse
fecerit,
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>qui tibi et dare potest regnum et eripere.
Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum
est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur,

</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>ignavus ne calcari quidem concitari potest.” Bessus et ingenio
 et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab
amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat
quoque acinacem — contineretur. Certe convivio
prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter
tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="17"/> VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus.
<milestone unit="alt" n="16"/> Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius
Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata
fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum
est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem,
Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus
transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in
Sogdianis contrahebat.

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est,
 transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem
ventum erat.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Suco ex sesima expresso haud secus
quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis
quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis
<pb n="p.218"/>
trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur : tritici
nihil aut admodum exiguum reperiebatur. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Siros
vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi
qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae
fruges erant.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>In quarum penuria milites fluviatili  pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa
alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera
portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos
perventum est, traxere vitam.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="18"/>Bactrianae terrae
multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri
fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur,
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde
partem eiusdem terrae steriles harenae tenent:
squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid
sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum
est, magnorum collium procul species est, omniaque
pristini itineris vestigia intereunt. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Itaque, qui
transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum
clarior est noctis umbra quam lux. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Ergo interdiu invia
est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt
et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si
quos ille ventus,
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>qui a mari exoritur, deprehendit,  harena obruit. Sed, qua mitior terra est, ingens
<pb n="p.219"/>
hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani
equites XXX milia expleverant.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Ipsa Bactra, regionis
eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus
amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit
 nomen.

</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="19"/> Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia
Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim
victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius
principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur,
 Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare
Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente
Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>