<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.7-7.2.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.7-7.2.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis  accusatoris uterer verbis.” Ille peccasse sese
gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum
vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus
studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una
vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae
occasione consurgunt flentesque regem deprecantur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Ille
silentio facto: “Et ipse,” inquit, “Amyntan mea
sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo
beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum
revertor. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Nisi, quae delata essent, excussissem,
aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis:
satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem
absolvi posse, nisi qui dixerit causam. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>