<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.26-7.3.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.26-7.3.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Quibus
Parmenion lectis: “Rex,” inquit, “expeditionem parat in
Arachosios. Strenuum hominem et numquam
cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria
parcere.”
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Alteram deinde epistulam Philotae nomine
 scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat:
tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum
ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
<milestone unit="alt" n="9"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Et
armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant,
cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra
 perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Illi
armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt
et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes
dedantur, murum circumdatum nemori eversuros
denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Cleander
 primores eorum intromitti iubet litterasque regis
scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis
in regem precesque, ut ipsum vindicarent,
continebantur.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Igitur cognita regis voluntate non quidem
indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis
<pb n="p.210"/>
pluribus pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus
ipsis sepelire permitterent, precabantur. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p> Diu id
negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem.
Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis
subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> ad regem caput missum est.
Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari
viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil
magnae rei gesserat. Felicissimo regi et <del>ad</del> omnia
ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis
munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus
principibus, vulgo militum acceptior. </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p> Haec inpulerint
illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum
fecerint,
<milestone unit="alt" n="16"/>ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus
victus verane dixerit, quae facta probari non poterant,
an falsis tormentorum petierit finem, re quoque
recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his
Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate
coniunctum. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Fere idem erant, quos alioqui
rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet
militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum
<pb n="p.211"/>
fide traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque
scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque
non ingrata militia.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Ita et agentium gratias et
querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium
 laboris per litteras erant questi, hanc seorsus
cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet,
fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus
credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan
— quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant
 —, sicut omnia alia felicitas regis excepit.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Nihil illis
ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et
ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis
latere non poterant.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape
 constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos
iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex
quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum
tectis et commeatibus iuverant.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>