<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.12-7.2.25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.2.12-7.2.25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Et quam quam conscientia fretus
in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos
exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem,
fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius,
 quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos,
cum exanguem metu Polydamanta propius accedere
iubet summotisque omnibus: “Scelere,” inquit,
“Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego
 аc tu, quos amicitiae specie fefellit.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Ad quem
persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae
credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc
peragis, erunt fratres tui.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Proficiscere in Mediam et
ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer.
 Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas.
Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta
erunt, exequi.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Ad Parmeniona quoque epistulas feres,
unam a me, alteram Philotae nomine scriptam.
Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit
a filio inpressum,
<milestone unit="alt" n="8"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>cum te viderit, nihil metuet.” Polydamas
<milestone unit="alt" n="21"/> tanto liberatus metu inpensius etiam, quam
exigebatur, promittit operam conlaudatusque et
promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica
indultur.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Duo Arabes, quorum interim coniuges ac
<pb n="p.208"/>
liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati
comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis
undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Et
priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas
vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri — </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit.
Redditis deinde litteris constituerunt prima luce
ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras
regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni
Polydamanta venisse nuntiaverunt. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex
ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab
eo epistulam acceperat — </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Polydamanta requiri iubet.
Deversoria regionis illius magnos recessus habent
amoenosque nemoribus manu consitis:
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>ea praecipue regum  satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in
nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat
imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem
rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante
litteras traditas legere coepisset. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu
<pb n="p.209"/>
laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum
cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas
epistulam a rege scriptam ei tradidit.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Parmenion vinculum
epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе
 ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>