<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.38-7.2.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.38-7.2.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te
intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te.
Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi,
executus sum tuum imperium. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi.
Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non
paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia
parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos
causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri prae- <pb n="p.205"/>
posuimus gratiae.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>vi milia Macedonum peditum et DC
equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si
militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur
ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis,
 tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.”
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="6"/> Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui
fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum,
fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta
contio vix inhiberi potuit, quin protinus suo more saxa
 in eum iaceret.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Atque ille sane interritus: “Nihil,”
inquit, “pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae
fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest,
meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est
causa,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>quod ego, quia profugi, suspectus sum.” At
 haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae
deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium
repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime
laeserat.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens,
quem inter equites tormentis Philotae conturbatos
 alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et
haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui
secuti erant, occupaverunt.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Is tum flere coepit et os
suum converberare, maestus non suam vicem, sed
propter ipsum periclitantium fratrum.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Moveratque iam
<pb n="p.206"/>
regem quoque, non contionem modo, sed unus erat
inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum:
“Tum,” exclamat, “demens, lacrimare debueras, cum equo
calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis  accusatoris uterer verbis.” Ille peccasse sese
gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum
vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus
studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una
vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae
occasione consurgunt flentesque regem deprecantur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Ille
silentio facto: “Et ipse,” inquit, “Amyntan mea
sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo
beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum
revertor. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Nisi, quae delata essent, excussissem,
aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis:
satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem
absolvi posse, nisi qui dixerit causam. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi
reconciliati animi tui pignus.”

<milestone unit="alt" n="7"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet.
Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri
<pb n="p.207"/>
in acie stare solitus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>