<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.35-7.1.37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.35-7.1.37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Nec infitias eo, liberi hominis animo locu-
<pb n="p.204"/>
tum esse me cum ignavissimo et hoc unum
militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis
distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea
eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani! </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> At,
hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes
quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non
ascribit metus sui causam? denique non ostendit
auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas
tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> quia forsitan non periculosius est tacere quam
dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi
defensionem meam displicere quam causam. Agnosces
autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me
ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>