<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.29-7.1.31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:7.1.29-7.1.31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Si non propemodum in tua
verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem
nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu habe- <pb n="p.203"/>
res. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur
scilicet,
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>quem tu omnibus praeferebas ! Igitur, si hoc
crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules,
neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt,
 sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita,
si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem
separabis illos, qui idem esse voluerunt.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Quod igitur
conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie
familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At
 ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere
vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus
diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus,
 consuetudo diluet crimen.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>