<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.9.7-6.9.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.9.7-6.9.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt.
Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris
destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem
silentio excepta est. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Tum rex: “Qualis,” inquit, “ergo
animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni
<pb n="p.183"/>
exitus declarat.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Incertam rem deferens tormenta non
timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem
temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar,
inrumperet:
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Philotas solus nihil timuit, nihil credidit.
 O magni animi virum! Iste regis periculo
commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus
audiret! </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Subest nimirum silentio facinus,
et avida
spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas
inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum
 duces meis praepotens viribus maiora, quam
capit, spirat.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Orbitas quoque mea, quod sine liberis
sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos,
parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse
non possum.” Epistulam deinde Parmenionis interceptam, <milestone unit="alt" n="34"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>
 quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat,
recitat haud sane indicium gravioris consilii
praeferentem.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Namque summa eius haec erat: “Primum vestri
curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae
destinavimus,
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>efficiemus.” Adiecitque rex sic esse scriptam, ut,
 sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive
intercepta esset, falleret ignaros.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>“At enim Dymnus,
cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non
nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed
potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a
 quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium
tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita.
<pb n="p.184"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in
Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se
et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem
inimicum non habui, sororem suam in matrimonium
dedit. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis
Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem
gratulari, quod in numerum deorum receptus essem,
ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub
eo, qui modum hominis excederet. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae
indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in
animo meo pressi. Videbar enim mihi partem
viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram
viliores mihi facerem. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit.
Quo me conferam, milites? cui caput meum
credam? Equitatui, optimae exercitus parti,
principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis,
admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot
civium sociorumque milia imperio eius dicionique
subieci.
<milestone unit="alt" n="85"/>Unde praesidium petieram, periculum extitit.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda
<pb n="p.185"/>
quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae
sola timui,
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>in haec incidi, quae timere non debui.
Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae
parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis,
 ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma
confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non
 possum,
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>nisi vindicor.” Tum Philotan religatis post
tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit
induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu
 non sine invidia paulo ante conspecti.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Ducem
equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse
convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo
vinctum intuebantur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>