<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.8.13-6.9.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.8.13-6.9.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur
extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem?
Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius
damnabat. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> In suo quemque periculo magnum animum
habere:
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>cum de salute regis timeretur, credulos esse  debere, vana quoque deferentis admittere. Omnes
igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare
cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos,
uti consilium silentio premerent, dimittit.
<milestone unit="alt" n="31"/>Pronuntiari
deinde iter in posterum iubet,
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>ne qua noxiis initi consilii  daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad
ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam
familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum
paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem
Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui
ad praetorium excubabant, armati vigilarent. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Iam ad
omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque
obsidere iussi,
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae  magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias
autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem
<pb n="p.181"/>
satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri
sequebantur.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Hi ad alios coniuratos conprehendendos
distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam
missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum
 promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique
domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum
somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc
occupat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Tandem ei sopore discusso cum inicerentur
 catenae: “Vicit,” inquit, “bonitatem tuam, rex,
inimicorum meorum acerbitas.” Nec plura elocutum capite
velato in regiam adducunt.

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="32"/> Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI
milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque
 inpleverant regiam.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Philotan armigeri agmine
suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex
adlocutus milites esset.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>De capitalibus rebus vetusto
Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus —
in pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat,
 nisi prius valuisset auctoritas.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Igitur Dymni primum
cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Rex deinde in contionem procedit
vultu praeferens dolorem animi. Amicorum
quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique
similis stetit, tandem recepto animo: “Paene,” inquit,
“milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum
Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri
<pb n="p.182"/>
venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer,
quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est,
tot fortissimis viris et de me optime meritis referre
adhuc gratiam posse.”  </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Interrupit orationem militum
gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: “Quanto,” inquit, “maiorem in animis vestris motum
excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero!
Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi
esse possint, nominibus abstineo. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sed vincenda est
memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam?
Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei
meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus,
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius
Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput
meum subornavit.”  </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Fremitus undique indignantium <milestone unit="alt" n="33"/>
querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet
esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio
agitur aut ira. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>