<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.7.1-6.7.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.7.1-6.7.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Iam nonum diem stativa erant,
<milestone unit="alt" n="26"/>cum externa vi non
tutus modo rex,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>sed invictus intestino facinore petebatur.  Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et
gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore
flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Is,
quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito
remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> et silenda adferre praefatus suspensumque
expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi
rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio
esse tecturum. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Et ille ratus nihil, quod etiam
cum periurio detegendum foret,
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>indicaturum per praesentes  deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium
diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus
viris et inlustribus esse participem. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Quibus iuvenis
auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter
abnuit nec ulla religione,
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>ut scelus tegat, posse constringi.  Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti
conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps
consilii operisque fieret: </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> si id sustinere non posset,
attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae
praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu
terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus
incohaturos. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Alias deinde effeminatum et muliebriter
<pb n="p.175"/>
timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc
ingenua promittens, interdumque regnum quoque,

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens
 iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut
non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Namque abunde constantis animi et dignus, qui
pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed
captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Sciscitari
 inde pergit, cum quibus tantae rei societatem
inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili
operi admoturi manus essent.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Ille et amore et scelere
male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod
fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere,
 Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit
his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim,
<milestone unit="alt" n="26"/> Amyntam.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad
fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert.
Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam
3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos
se esse resciscerent.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Ipse Cebalinus ante vestibulum
regiae — neque enim propius aditus ei patebat —
consistit opperiens aliquem ex prima cohorte
<pb n="p.176"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> amicorum, a quo introduceretur ad regem. Forte ceteris
dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum
quam ob causam — substiterat in regia: huic
Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se
ferens aperit,
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>quae ex fratre conpererat, et sine dilatione  nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo
protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis
rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino
cognoverat, nuntiat. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Sub vesperam eum
prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis,
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>