<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.11.34-7.1.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.11.34-7.1.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p> Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem
revertuntur,
<milestone unit="alt" n="44"/>qui postero die et, quae confessus erat
Philotas,
<milestone unit="alt" n="21"/>recitari et ipsum, quia ingredi non poterat,
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui
proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur.
Multa adfirmatione animique pariter <del>et</del> constantia et
vultus abnuens,
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>quicquam sibi in regem cogitatum esse,  tormenta etiam deposcebat in semetipsum : cum
<pb n="p.197"/>
Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam
haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo
perturbato et recusante transire ad eum: “Patieris,”
inquit, “Demetrium mentiri rursusque me excruciari?”
 Calan vox sanguisque defecerant,
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>et Macedones
Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a
Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur,
nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis
circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus
 cogitasse confessus est.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Omnes ergo a Nicomacho
nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.

</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo
liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas,
principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione
 totius exercitus non potuissent damnari.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Itaque dum
anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus,
crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam
Philotae amicorum misericordia vana erat.</p></div></div></div><pb n="p.198"/><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure <milestone unit="alt" n="1"/>
adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam
desierat esse, quem odissent, invidia in misericordiam
vertit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus
atque orbitas. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in
acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes
amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum
non alio ministro uti mallet. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Horum cogitatio
subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus satisque prudens,
otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo
regiae praesto sint. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Quos ubi frequentes adesse
cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex
<pb n="p.199"/>
conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander,
qui multo ante quam Philotas regem voluisset
occidere, exhiberetur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>A duobus indicibus, sicut supra
diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in
 vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem
coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus
Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam
crimini fuerat exemptus:
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>tum quoque Antipatri soceri
eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum
 recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi
memoriam praesentis cura renovabat.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Igitur Alexander
ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto
triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans
et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit,
 ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum
destituit.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Nulli erat dubium, quin trepidatio
conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex
iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc
oblivioni lanceis confoderunt.

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="2"/> Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam
<milestone unit="alt" n="21"/> et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum
Philotan torqueri conperisset, profugerat.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Omnium
Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et
honorata ministeria illius maxime suffragatione producti,
 memineratque rex, summo studio ab eo
<pb n="p.200"/>
conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii
fuisse participes. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Igitur queritur olim sibi esse
suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus,
ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum
deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum  iussisse vinciri. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Nam pridie, quam detegeretur
Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse
dubitari. Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota
quaereretur, aperuisse fugae causam. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>