<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.11.14-6.11.33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.11.14-6.11.33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Et ille ultro: “Quid cessatis,” inquit, “regis
inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid
quaestione opus est? cogitavi, volui.” Craterus
exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.

</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis
exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud
<pb n="p.194"/>
surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus,
utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus,
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis,
illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam
ingerebantur,
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>non vocem modo, sed etiam gemitus habuit  in potestate: sed postquam intumescens corpus
ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre
non poterat, si tormentis adhibituri modum essent,
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed
finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Et utroque inpetrato:
“Cratere,” inquit, “dic, quid me velis dicere.” Illo
indignante ludificari eum rursusque revocante tortores
tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta,
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua
cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri
fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum
erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum
ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore
diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio
coniunctorum sontibus remittere edixit.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="43"/>Philotas
verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit,

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et  falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum:
<pb n="p.195"/>
“Pater,” inquit, “meus Hegelocho quam familiariter usus
sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie
cecidit:
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>omnium malorum nobis is fuit causa. Nam
cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id
 indigne ferens ille: “Hunc igitur regem agnoscimus,”
inquit, “qui Philippum dedignatur patrem? Actum est
de nobis, si ista perpeti possumus.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Non homines
solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi.
Amisimus Alexandrum, amisimus regem : incidimus in
 superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus,
quibus se eximit, tolerabilem.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Nostrone sanguine deum
fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium
adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus,
a dis adoptabimur.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Quis proavum huius Alexandrum,
 quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus
est? </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Hic quidem interfectoribus patris ignovit.” Haec 
Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima
luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum
videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem
 incuterent.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus
effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum
placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito
adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis
partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium
 lentio esse tecturum.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Parmenioni vivo adhuc Dareo
<pb n="p.196"/>
intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti
esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato
praemium regis occisi Asiam et totum Orientem
interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec
fides et data est et accepta. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse
mihi, </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> quod praesentis sceleris expers sum.” Illi rursus
tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os
oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen
confiteretur. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p> Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem
viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus
annos, tanti exercitus dux <del>tantus</del>, tantae pecuniae
custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus
occidendi regis causa non esset. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare
consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta,
quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>