<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.10.31-6.11.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.10.31-6.11.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Parnm est enim tot modo liberum parentem, in
unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse
in rogum meum inponitur.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Ergo, carissime pater, et
propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo,
 ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me
procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me
fructus perciperes,
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>qui te manent? Nescio,
adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso
robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet,
 quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Admonuit me patris mei mentio, quam timide et
cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare
debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a
Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit
 epistula scripta, quo minus medicamentum biberet,
quod medicus dare constitueret. Num creditum est
patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae
habuerunt? </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Ego ipse quotiens,
quae audieram, detuli et
cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum
 indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid
facere nos oportet?” </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Cumque unus e circumstantium 
turba exclamasset: “Bene meritis non insidiari!”
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> Philotas:
“Recte,” inquit, “quisquis es, dicis. Itaque si
insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio
 dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus.”
Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="41"/> Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam,
pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab
<pb n="p.192"/>
humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus:
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox
admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis,
quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta
servorum Philotae reciperentur eo,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>unde commilitones  expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta
totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii
quemquam commilitonum receptum esse, sed per
dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul
relegatos,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>ne femina illa murmurantium inter se silentio  verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse
rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos,
qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae
suae per interpretem audire. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Nunc eum Hammonem
consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum
esset, quod dii offerrent. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Cum insidiaretur
capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc
ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus
praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem
interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant,
<pb n="p.193"/>
qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>