<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.10.21-6.10.37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:6.10.21-6.10.37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit.
Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum
 regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur
distuli facinus? </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>An sine Dymno non sum ausus? Ille 
igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra
Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto!
Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem
 praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur, </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>
quod societatem patrii sermonis asperner, quod
Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod
<pb n="p.190"/>
dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo
commercio aliarum gentium exolevit: tam victorious, quam
victis peregrina lingua discenda est. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Non, mehercule,
ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae
filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non
oportuit diligi a nobis. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Sin autem in illo fortunae
gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum,
quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum
amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc
tamen occidor? </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> At enim scripsi misereri me eorum,
quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium
crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa
libertas,
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>vos me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem,  inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non
de rege <del>scripsisse</del>. Non enim faciebam invidiam, sed
pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur,
qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione
iactaret. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum
consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus
inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium
nominare, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere
patietur. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.

<milestone unit="alt" n="40"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos
fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum
nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus
<pb n="p.191"/>
sit.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Parnm est enim tot modo liberum parentem, in
unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse
in rogum meum inponitur.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Ergo, carissime pater, et
propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo,
 ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me
procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me
fructus perciperes,
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>qui te manent? Nescio,
adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso
robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet,
 quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Admonuit me patris mei mentio, quam timide et
cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare
debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a
Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit
 epistula scripta, quo minus medicamentum biberet,
quod medicus dare constitueret. Num creditum est
patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae
habuerunt? </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Ego ipse quotiens,
quae audieram, detuli et
cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum
 indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid
facere nos oportet?” </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Cumque unus e circumstantium 
turba exclamasset: “Bene meritis non insidiari!”
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> Philotas:
“Recte,” inquit, “quisquis es, dicis. Itaque si
insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio
 dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus.”
Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>