<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.5.21-5.5.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.5.21-5.5.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret,
relinquerent, quibus nihil patria carius esset. Pauci
huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior
vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam
ipsis attribueret sedem. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse praestare cogitabat,
petituros: “Iumenta,” inquit, “adsignari, quae vos veherent,
et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum
redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum suum,

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem.”  Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere
vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiae
causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio
dixerat, respondit. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Atque ille non fortunae solum
eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denae vestes adiectae sunt
et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli
serique attributus iis ager posset.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>