<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.3.11-5.4.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.3.11-5.4.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat.
Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit,
magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus
missis ad deprecandum triste responsum a rege
<pb n="p.119"/>
redditur, non esse veniae locum.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Itaque suppliciorum
quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem,
occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui
peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis
 eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius
filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua
cognatione contingens.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Diu Sisigambis supplicum
precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis
<del>non</del> convenire fortunae, in qua esset, adiecitque
 metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret,
saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata
est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se,
ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario
 ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice,
tantum vitam precari.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Moderationem clementiamque
regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit
ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos
et captivos <del>et</del> libertate atque inmunitate donavit,
 urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere
permisit. A victore Dareo plura mater non
inpetrasset.

</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="12"/> Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе
contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum
 campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito
agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum
dorsum in Persidem excurrit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Omni hac regione vastata
tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas
pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV
<pb n="p.120"/>
milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas
<del>et abscisas</del>, in quarum cacuminibus extra teli iactum
barbari stabant de industria quieti et paventibus similes,
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod
ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae
incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant
nec singulos modo, sed agmina proterebant.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique
ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi
caederentur. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Ira igitur in rabiem versa
eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius
alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa
multorum simul manibus convolsa in eos,
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>qui conmoverant,  recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne
testudine quidem protegi, cum tantae molis onera
propellerent barbari. Regem non dolor modo, sed etiam
pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum
in Pamphyliam iter aperuerat: tunc haesitabat deprehensa
felicitas, </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> nec aliud remedium erat quam reverti,
qua venerat. Itaque signo receptui dato densatis
ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere stadia, quae remensi
sunt.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Tum castris undique aperto loco positis non con- <milestone unit="alt" n="13"/>
                        <pb n="p.121"/>
sultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque
adhibere coepit a superstitione animi.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>