<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.3.1-5.3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.3.1-5.3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit
 ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur
in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis
praeceps inter saxa devolvitur.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Accipiunt deinde eum
campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium
patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni
 tractu aquarum Persico mari se insinuat.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Amne
superato cum vnn milibus peditum et Agrianis
sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus
additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit.
Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit
<pb n="p.118"/>
artum inter se et Susianos aditum relinquens. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>  Medates
erat regionis praefectus, haud sane temporum homo:
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti
locorum Alexandrum docent occultum iter esse per
calles et aversum ab urbe:
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>si paucos misisset leviter  armatos, super capita hostium evasuros. Cum
consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et
D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni
praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis
faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum
essent, urbem obsidere coepit. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Praerupta erant omnia
saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus
depulsi,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum  loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter
primos constiterat interrogans, tot urbium victores an
erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et
ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium
esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere
nequierant —
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="11"/>tuebantur. Tandem Tauron super arcem
urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius
conspectum et hostium animi labare et Macedones
acrius proelium inire coeperunt. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat.
Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit,
magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus
missis ad deprecandum triste responsum a rege
<pb n="p.119"/>
redditur, non esse veniae locum.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Itaque suppliciorum
quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem,
occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui
peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis
 eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius
filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua
cognatione contingens.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Diu Sisigambis supplicum
precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis
<del>non</del> convenire fortunae, in qua esset, adiecitque
 metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret,
saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata
est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se,
ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario
 ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice,
tantum vitam precari.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Moderationem clementiamque
regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit
ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos
et captivos <del>et</del> libertate atque inmunitate donavit,
 urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere
permisit. A victore Dareo plura mater non
inpetrasset.

</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="12"/> Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе
contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum
 campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito
agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum
dorsum in Persidem excurrit.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Omni hac regione vastata
tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas
pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV
<pb n="p.120"/>
milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas
<del>et abscisas</del>, in quarum cacuminibus extra teli iactum
barbari stabant de industria quieti et paventibus similes,
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod
ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae
incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant
nec singulos modo, sed agmina proterebant.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique
ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi
caederentur. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Ira igitur in rabiem versa
eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius
alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa
multorum simul manibus convolsa in eos,
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>