<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.11.1-5.11.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.11.1-5.11.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent ad
omne imperium suum parati et intenti. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Ipse currum
regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id
ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non
recedebat. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Diu ergo Patron cunctatus аc saepius
sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> regem intuebatur. Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem
percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se
vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo
respondit iussusque propius accedere sine interprete — nam
haud radis Graecae linguae Dareus erat — </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> : “Rex,” inquit, “ex L milibus Graecorum supersumus pauci,
omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem,
qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro
patriar et domesticis rebus petituri. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Secundae
adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem <pb n="p.141"/>
invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi
tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris.
Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes
omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici
 non attinet. Custodiam corporis tui externus et
alienigena non deposcerem, si crederem alium posse
<milestone unit="alt" n="31"/> praestare.” </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Bessus quamquam erat Graeci sermonis 
ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto
Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone
 Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, '
quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus
percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Ille non ultra differendum ratus: “Bessus,” inquit, “et
Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es
 fortunae tuae et vitae,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>hic dies aut parricidis aut tibi
futurus ultimus.” Et Patron quidem egregiam
conservati regis gloriam tulerat.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Eludant fidem licet, quibus
forte temere humana negotia volvi agique persuasum
est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum
 suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:

</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum
militum fides nota sit, numquam tamen a
popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse
damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos
 perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire,
si salvum sese milites sui nollent.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Patron desperata
<pb n="p.142"/>
regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro
fide experiri paratus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>