<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.1.36-5.2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.1.36-5.2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex,
nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque
inmodicas cupiditates instructius. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Liberos
coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium
flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales
ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur,
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p> effusi sunt. Feminarum convivia ineuntium in
principio modestus est habitus, dein summa quaeque
amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad
ultimum — honos auribus habitus sit — ima corporum velamenta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus
est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas
habetur vulgati corporis vilitas. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p> Inter haec flagitia
exercitus ille domitor Asiae per XXIIII dies saginatus
ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset.
<pb n="p.113"/>
Ceterum, quo minus damnum sentiret, identidem
incremento renovabatur.
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Namque Amyntas Andromeni
ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit,

</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC
 Thracas adiunctis peditibus suae gentis in milibus D,
et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia
advenerat cum trecentis octoginta equitibus.
</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>Idem
Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos
adultos ad custodiam corporis. Quippe inter epulas
 hi sunt regibus ministri idemque equos ineuntibus
proelium admovent venantesque comitantur et
vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque
praefectorum et ducum haec incrementa sunt et
rudimenta.

</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso
cum septingentis Macedonum trecentisque mercede
conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae
praeessent, Meneta et Apollodorum relinquit. n milia
his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum,
 ut in supplementum milites legerent.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>Mazaeum
transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui
arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni,
Sardium proditori, data est.
</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>Ex pecunia deinde Ba-
<pb n="p.114"/>
bylone tradita Macedonum equitibus sesceni denarii
tributi: peregrinus eques quingenos accepit, ducenos
pedes domesticus, mercennurius duorum Stipendium
mensum.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> His ita conpositis in regionem,
<milestone unit="alt" n="7"/>quae Sittacene
vocatur, pervenit:
<milestone unit="alt" n="6"/>fertilis terra copia rerum et omni
commeatu abundans.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Itaque diutius ibi substitit ac,
ne desides otio demitterent animos, iudices dedit
praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant — chiliarchas vocabant—tunc primum in
nunc numerum copiis distributis: namque antea
quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia
cesserant. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Ingens militum turba convenerat egregio
interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an
falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>