<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.1.1-5.1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:5.1.1-5.1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in <milestone unit="alt" n="1"/>
Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis
quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt
res Asiae, </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> quas utique ad fugam mortemque Darei
universas in conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri
potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta
sunt, ordiar dicere.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Dareus media fere nocte Arbela pervenerat,

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam  fortuna conpulerat. Quibus convocatis exponit haud
dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes
agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset:
<pb n="p.107"/>
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius
spectare.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Id suis rebus tali in statu saluti fore:
quippe se deserta cum expedita manu petiturum.
Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires
 haud aegre reparaturum.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Occuparet sane gazam
avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox
futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam
supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse
quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem
 Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe
Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus:
iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli,
victorem occupaturum.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>At illе docere pergit non
 speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis
sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non
urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos
perculsos in principio rerum celeriter pristinam
reparasse fortunam.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Igitur sive confirmatis eorum animis
 sive imperium magis quam consilium sequentibus
Mediae fines ingressus est.

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="2"/> Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia
supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum
fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra
 dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.

</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis
iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.
<pb n="p.108"/>
Euntibus a parte laeva Arabia, odorum fertilitate
nobilis regio: </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> campestre iter est in terra inter Tigrin
et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu
repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa
fertilitatis est humor,
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>qui ex utroque amne manat,  toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi
amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno
deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt,
percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui
amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram
secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo
longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae
relinquunt. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Vicini maxime sunt in campis, quos
incolae Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum
fines in Rubrum mare inrumpunt. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Alexander quartis
castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est,
ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut
satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.

<milestone unit="alt" n="3"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus,
qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis
<pb n="p.109"/>
liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus
adventus eras regi fuit: quippe magni operis obsidio
futura erat tam munitae urbis.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Ad hoc vir inlustris
et manu promptus famaque etiam proximo proelio
 Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus
exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis
excipit:
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat,
velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars
Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi
 novum regem, plures obviam egressi sunt.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Inter quos
Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio
a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque
constraverat argenteis altaribus utroque latere
disposais, quae non ture modo, sed omnibus odoribus
 cumulaverat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>