<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6.28-4.7.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6.28-4.7.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>sed contumaci quoque vultu intuens regem  nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander:
“Videtisne obstinatum ad tacendum?” inquit, “num genu
posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen
silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.”
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora
traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa
urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus
ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem
capienda. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit.
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est
quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire
festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam
ad conquisitionem novorum militum misit. </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae,
<pb n="p.65"/>
devictarumque gentium militi minor quam domestico fides
habebatur.
</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="29"/> Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe
avare et superbe imperitatum sibi esse credebant —
 ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui
Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio
venientem laeti recepissent.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Igitur ingens multitudo
Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque
ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in
 regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri
vocant, pervenit.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Deinde pedestribus copiis Pelusium
petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo
amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae
defectione quoque perterriti.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Iamque haud procul
 Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor
Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta
Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti
penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio
 Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis
oraculum statuit.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Iter expeditis quoque et paucis vix
tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum
penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor
solis accendit, fervido solo exurente vestigia
 intolerabilis aestus existit,
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>luctandumque est non solum cum
ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo
sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre
moliuntur pedes.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Haec Aegyptii vero maiora iactabant:
sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem,
 quem generis sui auctorem haud contentus mortali
<pb n="p.66"/>
fastigio aut credebat esse aut credi volebat. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>  Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne
descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium
dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata  exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die
tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque
solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud
secus quam profundum aequor ingressi terram oculis  requirebant: </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>nulla arbor, nullum culti soli occurrebat
vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli
vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla
erat. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta
erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere
solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret,
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> auxilium. Idem vero, ut largum quoque imbrem
excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,

</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti  captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines
absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede
aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico
volatu prima signa antecedentes <del>et</del> modo humi
residebant,
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>cum lentius agmen incederet, modo se pennis  levabant ducentium iterque monstrantium ritu.
<milestone unit="alt" n="31"/>Tandem
ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile
dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus
ramis vix in densam umbram cadente sole contecta
est,
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>