<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6.1-4.6.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6.1-4.6.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="25"/> Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque
inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires
bellumque inpigre renovandum intendit animum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Duces ergo copiarum Babylon iam convenire, Bessum
 quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset
exercitu coacto, descendere ad se iubet.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sunt autem
Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis
ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus : siti
haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto
vivere adsueta semper in armis erant.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sed Bessus
suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo
se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum
adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat,
timebatur.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Ceterum Alexander, quam regionem Dareus
petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat
more quodam Persarum arcana regum mira celantium
fide:
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur
occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo
 sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum
probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse
credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum
voluerit esse natura.
<milestone unit="alt" n="26"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Ob hanc causam Alexander
omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem
 Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in
regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis
operis tuebatur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Alexander aestimato locorum situ agi
cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante
occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare
<pb n="p.62"/>
evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> obstant. Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere
non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret,
turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus
movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat,
multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis
qui admovendis turribus labor eos fatigaret. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Ergo
receptui signo dato postero die muros corona
circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum,  opem deum exposcens sacrum patrio more
faciebat. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Forte praetervolans corvus glebam, quam
unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti
incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima
turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a
circumstantibus capitur. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Digna res visa, de qua vates
consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis.
Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis
quidem excidium ait augurio illo portendi: </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit,
ne quid eo die inciperet. Ille quamquam unam
urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret,
obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque
receptui dedit.
<milestone unit="alt" n="27"/>Hinc animus crevit obsessis, egressique
porta recedentibus inferant signa cunctationem hostium <milestone unit="alt" n="26"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> suam fore occasionem rati. Sed acrius quam
constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa
circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad
regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro
induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa
<pb n="p.63"/>
pervenit.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles,
maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens
quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere
supplicem recipique inter suos iussit.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>At barbarus
 gladio strenue i(??) dextram translato cervicem adpetiit
regis. Qui exigua corporis declinatione evitato ictu
in vanum manum barbari lapsam amputat gladio,
denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse,
defunctus.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe
 dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus
est, quam per loricam adactam, stantem in humero
medicus eius Philippus evellit.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Plurimus deinde sanguis
manare coepit omnibus territis, quia non, quam
alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant.
 Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem
et vulnus obligari iussit.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Diu ante ipsa signa vel
dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus
paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus
erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens
 adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem
proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis
interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
<milestone unit="alt" n="28"/> 
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>