<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14.16-4.15.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14.16-4.15.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos.
Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud
praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris
trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet
Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior
in paucitate iactura est. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Nam Alexander,
quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est
et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc
nostro pavore quam sua virtute felicius. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet
felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum
temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices
rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum impe- <pb n="p.95"/>
rium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad
summum fastigium evexerant, magno motu concuterent
magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis
humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus
nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem
varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo
adfectamus, una gens non capit.
<milestone unit="alt" n="55"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Ceterum, etiam si
spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet.
 Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias,
Ochum in spem huius imperii genitum, principes,
illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum
instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego
maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea
 ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi
mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem
in illo carcere amisi.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Credite nunc omnes hos tendere
ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram,
misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut
 Servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis
aequo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt?
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Video admoveri hostium aciem:
sed, quo propius
discrimen accedo, hoc minus iis, quae dixi, possum esse
contentus. Per ego vos deos patrios aeternumque ignem,
 qui praefertur altaribus, fulgor em que solis intra
fines
regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri,
qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in
Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen
gentemque Persarum.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Ite alacres et spiritus pleni, ut,
 quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris
<pb n="p.96"/>
relinquatis. In dextris vestris iam libertatem, opem,
spem futuri temporis geritis. Effugit mortem,
quisquis contempserit: </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> timidissimum quemque consequitur.
Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici
possim, curru vehor nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum sive ignaviae fuero.”
</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Interim Alexander,
<milestone unit="alt" n="56"/>ut et demonstratum a transfuga
insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu
tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu
a latere invehi iuberet. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Ipse ante se falcatos currus
habebat: quos signo dato universos in hostem effudit.
Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum
satis proviso impetu obtererent. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>