<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.13.25-4.14.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.13.25-4.14.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Raro admodum, admonitu magis amicorum
quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat:
tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad
 milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex
vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.

</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="50"/> Atque ille proruto vallo exire copias iubet
aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites,
quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui
<pb n="p.90"/>
iunxit Philota(??) turmas, ceterosque praefectos equitum
lateri eius adplicuit. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Ultima Meleagri ala stabat, quam
phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides
erant: </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> his Nicanor, Parmenionis films, praeerat. In
subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox
peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas
aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem
nuper adscitus. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Haec dextri cornus facies erat. In
laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis.
Hos Thessali equites claudebant Philippo duce.
Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec
erat. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum
agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si
hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae
forent. </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat,
adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines
avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas
quoque simul obiecerat leviter armatos. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p> Adeoque aciem
<pb n="p.91"/>
versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne
circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent.
Itaque non prima quam latera, non latera munitiora
fuere quam terga.
<milestone unit="alt" n="51"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>His ita ordinatis praecipit, ut, si
 falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi
laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio
exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo
se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos
ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque
 suffoderent.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Qui cornibus praeerant, extendere ea
iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent,
nee tamen ultimam aciem exinanirent.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Inpedimenta
cum captivis, inter quos mater liberique Darei
custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit
 modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias,
Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.

</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion
quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad
regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram
 diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse
credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus
evitari a suis posset.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Adservari transfuga iusso duces
convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut
regionem monstratam declinent equitemque periculum
 edoceant.

</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="52"/> Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat
usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum,
sed in conspectu omnium duces et proximum quemque
<pb n="p.92"/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> interequitans adloquebatur: Emensis tot terras in spem
victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum
superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque
montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus
raptas,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat.  Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere
non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis
suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum
desperationis illorum maius indicium esse, quam quod
urbes,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent,  hostium esse confessi. Nomina modo vana
gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad
belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive
Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti
essent, ignobiles esse: </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina
adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto
orbe locus esset, qui tales viros ignoraret. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Intuerentur
barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter
iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures
dimicaturos. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Nec postulare se, ut fortiter capesserent
proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum:
se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se
tot cicatrices, totidem corporis decora: </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>