<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.13.1-4.13.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.13.1-4.13.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Tum vero universa futuri discriminis facies in <milestone unit="alt" n="47"/>
oculis erat:
<milestone unit="alt" n="16"/>armis insignibus equi virique splendebant,
et omnia intentiore cura praeparari apud hostem
sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium
ostendebat, </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> ac pleraque inania, sicut fremitus
hominum,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor,  sollicitam expectatione mentem turbaverant. Igitur
sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium
adhibet, quid optimum factu esset, exquirens. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Parmenio,
peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio
opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et
<pb n="p.87"/>
inproviso periculo territos quando in nocturna
trepidatione coituros? </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>At interdiu primum terribiles 
occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta
illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam
vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus
militem magis quam iustis formidinis causis moveri.

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus
posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus,
sed in aperta et lata planitie dimicarent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Omnes
ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud
dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper
acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non
sustinebat —: “Latrunculorum,” inquit, “et furum ista
 sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum
votum unicum est fallere.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Meae vero gloriae semper
aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum
noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum
est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae
 pudeat.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere
barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem
possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate.”
Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.

</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="48"/> Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum
 esse coniectans frenatos equos stare magnamque
exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore
cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra
fulgebant.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Ipse cum ducibus propinquisque agmina
in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque
 et aeternum invocans ignem, ut illis dignam
<pb n="p.88"/>
vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem
inspirarent. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Et profecto, si qua divinae opis auguria
humana mente concipi possent, deos stare secum.
Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse
formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus
poenas. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Nec ipsum ducem saniorem esse:
quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret,
intuentem in perniciem, quae ante praedam posita
esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat,
noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Alexander non alias magis territus ad vota et
preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste
verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces  regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Tunc
quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis
adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum
capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis
aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare,
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem
gravatum animi anxietate corpus altior somnus
oppressit.

<milestone unit="alt" n="49"/>Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant
insolito circa praetorium silentio attoniti:
 </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="26"/>quippe
alias accersere ipsos et interdum morantes castigare
adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine
excitatum esse mirabantur et non somno quiescere,
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam <pb n="p.89"/>
ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat.
Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut
arma capere poterat aut in ordines ire.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Diu Parmenio
cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque
 exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum
saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset,
tactu excitavit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>