<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11.15-4.12.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11.15-4.12.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Nihil quidem habeo
venale, sed fortunam meam utique non vendo.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.”
Introductis deinde legatis ad hunc modum
respondit: “Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et
liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae
meae.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><milestone unit="section" n="18"/>Bellum cum captivis et feminis gerere non  soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi
saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan,
an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos
litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem
meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor
veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si
accepero, victo rem eum faciunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Quae post Euphraten
sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, <del>nempe</del>
obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea
transeunt. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse,
quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam:
nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum  praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit,
<pb n="p.83"/>
et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente
utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod
proximae lucis adsigntura fortuna est.”
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Legati
respondent, cum bellum in animo sit, facere eum
 simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere,
ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque
bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="45"/> Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum
milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat,
 occupanda praemisit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Alexander corpori uxoris eius
iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem
munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem
contendit.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>In duo cornua diviserat peditem utrique
lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur
 agmen.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Praemissum deinde cum suis equitibus
Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum
Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra
procedere, nihil aliud quam fremitum hominum
hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Mazaeus quoque conspectis
 procul exploratoribus in castra se recepit,
adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in
patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet
aciemque disponit.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>In laevo cornu Bactriani ibant
equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii
 Susianique quattuor milia explebant. Hos centum
falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat
Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
<pb n="p.84"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant.
Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae
cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum
Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>