<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11.1-4.11.21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11.1-4.11.21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia <milestone unit="alt" n="43"/>
in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas
legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander
consilio advocato introduci iussit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> E quibus maximus
natu: “Dareum,” inquit, “ut pacem a te iam hoc tertio
peteret,
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia  expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi
quod sine illo sunt, captos esse non sensimus:
pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam
parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae
retinere pateris. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem,
tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te
sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam
ab amico animo pacem petit? </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Quid opus est armis,
inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc,
quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in
dotem filiae offert, quam tibi tradit. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Ochum filium,
quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et
duas virgines filias redde:
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>pro tribus corporibus  milia talentum auri precatur accipias. Nisi
<pb n="p.81"/>
moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse
tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam
occupare deberes.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Respice, quantum post te reliqueris:
intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave
 imperium: difficile est enim continere, quod capere
non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt,
regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa
amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum
faciunt.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Facilius quidem vincere quam tueri: quam,
 hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam
continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest,
minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.”

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="44"/> Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid
placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret,
 ausus est dicere incerta regis voluntate:
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>tandem Parmenio
antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum
redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse
redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium
occuparent manus.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Et nunc magnopere censere, ut unam
anum et duas puellas, itinerum agminumque
inpedimenta,
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>XXX milibus talentum auri permutaret.
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello,
nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten
possedisse terras ingentiore spatio intervalloque
 discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam
Bactra et Indos intueretur.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Ingrata oratio regi fuit:
itaque ut finem dicendi fecit: “Et ego,” inquit,
<pb n="p.82"/>
“pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc
Alexander de paupertate securus sum et me non
mercatorem memini esse, sed regem. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Nihil quidem habeo
venale, sed fortunam meam utique non vendo.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.”
Introductis deinde legatis ad hunc modum
respondit: “Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et
liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae
meae.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><milestone unit="section" n="18"/>Bellum cum captivis et feminis gerere non  soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi
saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan,
an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos
litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem
meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor
veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si
accepero, victo rem eum faciunt. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Quae post Euphraten
sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, <del>nempe</del>
obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea
transeunt. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse,
quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam:
nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum  praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit,
<pb n="p.83"/>
et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente
utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod
proximae lucis adsigntura fortuna est.”
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>