<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10.21-4.10.34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10.21-4.10.34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit.
Recenti malo priorum quoque admonita receperat in
gremium adultas virgines, magna quidem mutui
doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>  In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem
ex maxima parte ad ipsum redundantem. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Crederes
Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia
non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit
omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis
et continentiae ferat fructum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Semel
omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam,
sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem
formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.

<milestone unit="alt" n="42"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes
inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam,
quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur,
ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris
expectatione commotus et, quid potissimum timeret,
incertus: “Vultus,” inquit, “tuus nescio quod ingens
malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium
<pb n="p.79"/>
est nosse sortem suam.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Num, quod maxime suspicor,
eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et,

</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?” Ad
haec Tyriotes: “Istud quidem procul abest,” inquit:
 “quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent,
haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed
uxor tua paulo ante excessit e vita.”
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Tunc vero non
gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris
exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset,
 quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens
dolore: “Quod ego tantum nefas commisi, Alexander?
quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem
redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem
provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum
feminis ergo agere debueras?” </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Tyriotes adfirmare per 
deos patrios nihil in eam gravius esse consultum:
ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius
flevisse, quam ipse lacrimaret.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>Ob haec ipsa amantis
animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est,
 desiderium captivae profecto a consuetudine stupri
ortum esse coniectans.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Summotis igitur arbitris, uno
dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans:
“Videsne,” inquit, “Tyriote, locum mendacio non esse?
tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos,
 si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et
scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus
et iuvenis?” Ille quaestioni corpus offer re,
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>deos testes
<pb n="p.80"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p> invocare, caste sancteque habitam esse reginam.
Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado,
capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis,
veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: “Di
patrii,” inquit, “primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius
Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.”
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>