<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.4.6-3.5.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.4.6-3.5.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Namque perpetuo iugo
montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod
cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque
curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari
cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum
uno Cilicia intranda est.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Campestris eadem, qua
vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus
rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, inferfluunt.
 Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis:
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo
excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis
alveum turbent.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Itaque incorruptus idemque
frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus,
 ubique fontibus suis similis in mare evadit.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Multa in
ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas
<pb n="p.14"/>
exederat: monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et
Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus,
ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil praeter
famam duraverat.

<milestone unit="alt" n="11"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur,
intravit.
<milestone unit="alt" n="6"/>Contemplatus locorum situm non alias magis
dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse
vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes
propellerent. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Iter vix quaternos capiebat armatos:
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis,
qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen
leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles,
ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum
quoque manus occupaverat iugum: </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum
maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum
hostis invaderet. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> At ille Parmenione ad
inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit,
urbem a se conservatam intrat.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Mediam Cydnus amnis,
<milestone unit="alt" n="12"/>de quo paulo ante dictum
est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam
magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>et  diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere
simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis,
ut calidum adhuc corpus ablueret: itaque veste
deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum
ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis <pb n="p.15"/>
se esse contentum —
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>descendit in flumen. Vixque
ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor
deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis
calor liquit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Expiranti similem ministri manu excipiunt
 nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt.
Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum
omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in
acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem
 aqua corpus ereptum esse et extinctum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>