<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.2.1-3.2.19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.2.1-3.2.19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, <milestone unit="alt" n="4"/>
quam par erat,
<milestone unit="alt" n="16"/>motus omissa omni alia spe statuit
ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant,
cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus
afuisse fortunam. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Igitur castris ad Babylona positis,
quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem
milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis
exemplo numerum copiarum iniit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Orto sole ad noctem
agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde
emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem
quam pro numero speciem ferens. Persarum erant
centum milia, in quis eques XXX inplebat. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Medi
decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen- <pb n="p.7"/>
nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem
reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu
sequebantur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Armenii quadraginta milia miserant
peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum
 equitum, ut inter illas gentes, sex milia
expleverant additis equitibus mille Tapuris.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Derbices
quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere
aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni
duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem
 gente comitata sunt.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>A Caspio mari octo milium
pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis
erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum,
equitum duplicem paraverant numerum.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>His copiis triginta
milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis
 adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos
ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis
gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Nec
quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.
 Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis
 solita vanitate spem eius inflantibus conversus
ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob
exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente
eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei
videretur instructus ad obterendum hostem.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>At ille
 et suae sortis et regiae superbiae oblitus: “Verum,”
inquit, “et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc
<pb n="p.8"/>
dixero, alias nequiquam confitebor. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Hic tanti
apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis
excita sedibus suis moles finitimis potest esse
terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia,

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere  non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et
inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta
robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum
stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare  didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt.
Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam
non duces magis quam milites callent. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Ac ne auri
argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina
paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni
artiora quam noctis sunt. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Iam Thessali equites et
Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo,
et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus
est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum
militem mitte.” </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Erat Dareo mite ac tractabile
ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna
corrumperet. Itaque veritatis inpatieus hospitem ac supplicem,

</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad  capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis
oblitus: “Habeo,” inquit, “paratum mortis meae ultorem:
expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem
tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito
<pb n="p.9"/>
mutatus documentum eris posteris, homines, cum se
permisere fortunae, etiam naturam dediscere.”
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Haec
vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera
deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse
 confessus sepeliri eum iussit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>