<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.11.21-3.11.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.11.21-3.11.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius
detrahebantur: </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat,
castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per
omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia  vagaretur. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Tunc vero inpotentis fortunae species
conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum
exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia
Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque
id solum intactum omiserant milites ita tradito more, </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
<milestone unit="alt" n="29"/>Sed
omnium oculos animosque in semet averterant captivae
mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed
etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne
illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae
<pb n="p.31"/>
fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat,
genitum.
</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>At in gremio anus aviae iacebant adultae
duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore
confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba
 constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini
decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam,
tunc alienis nominibus invocantes.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Illaе suae
calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae
fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas,
si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem
longius fuga abstulerat.

</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia,
decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia
quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo
 desiderati sunt, equitum centum quinquaginta
interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>