<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.11.1-3.11.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:3.11.1-3.11.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="26"/> Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum
equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt:
quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem
 Macedonici exercitus robur esse coniectans.
Iamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad
iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli
discrimen strenue transfert.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Subductis deinde ex acie
 Thessalis equitibus praefectum eorum occulte circumire
tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod
is imperasset, inpigre exequi.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Iamque immissi in
medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur
se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non
<pb n="p.28"/>
poterant: simul erant emissa in hostem, concurrentia
inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem,
plura in humum innoxia cadebant. Ergo comminus
pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones
in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare
tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se
dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum
sibi facerent. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus
excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias
solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a
fronte, a tergo sui urgerent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="27"/>Alexander non ducis
magis quam militis munia exequebatur opimum decus caeso rege expetens: quippe Dareus curru sublimis
eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum
ingens incitamentum. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Ergo frater eius
Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites,
quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo
vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus
alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam
avertit. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> At Macedones circa regem — et erant mutua
adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat.
Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante
oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni,
sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus
acceptis. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Inter hos Atizyes et Rheomithres et <pb n="p.29"/>
Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum
praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum
equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non
quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter
 quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone
perstrictum est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>