<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.9.7-10.10.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.9.7-10.10.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio
publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam
spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi
maxime infestum occupandum esse. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Sed alta
dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum.
Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat,

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam  Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone
Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae
<pb n="p.385"/>
conperisset, exponit. Ill velut nova re exterritus
admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad
ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae
vocis auctores.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Agit Meleager gratias amplexusque
 Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam
conlaudat.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Tum communi consilio rationem opprimendi noxios
ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari:

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>et probabilis causa videbatur praeterita discordia.
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae
 canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur
exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id
spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.

</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="29"/> Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant,
rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites,
 quis Meleager praeerat.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Iam equestre agmen
movebatur, et pedites subita formidine ob recentem
discordiam haud sane pacati quicquam expectantes
parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias —

</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>quippe pro equitibus planities erat —, ceterum veriti, ne
 temere commilitonum fidem damnarent, substitere
praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret.
Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod
aciem utramque divideret:
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>itaque rex cum una ala
obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos
 tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia
deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis
<pb n="p.386"/>
inducturum se in recusantes. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Stupebant inproviso malo
pedites, nee plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut
animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare
potius quam movere fortunam. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Tum Perdicca, ut
torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post
mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos
elephantis in conspectu totius exercitus obicit.
Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo
nec auctore: </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum
civilium Macedonibus et omen et principium fuit.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem,
quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine
quietus stetit, </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam
abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne
loci quidem religione defensus occiditur.
</p></div></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam
Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione
erant: </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Leomedonti Syria cum Phoenice data est,
Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et
Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam <pb n="p.387"/>
Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam
Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse
iusserunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia
cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta
 defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret:

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>solus hic detrectabat imperium. Pithon Mediam,
Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes
obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis
ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant,
  quibus quisque finibus habuisset, imperium
obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset
copiisque praeesset, quae regem sequebantur.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Credidere
quidam testamento Alexandri distributas esse
provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus
 tradita est, vanam fuisse conperimus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>