<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.6.20-10.7.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.6.20-10.7.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="21"/>At Meleager, unus e du-
<pb n="p.377"/>
cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio
erexerat: “Nec di sierint,” inquit, “ut Alexandri fortuna
tantique regni fastigium in istos humeros ruat:
homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam
 hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil
perpeti necesse est.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Nec vero interest, Roxanes filium,
quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis,
cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit.
Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est,
 et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed
etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam
divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis
paratum esse vel subdere? </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Si,
me dius fidius,
Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex
 iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem.

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis?
harum enim opum regiarum utique populus est heres.”
Haec elocutus per medios anmatos erupit,
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>et, qui
abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam
sequebantur.
<milestone unit="alt" n="250"/> 
                     </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="22"/> Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus
erat in seditionem ac discordiam versa contione,
cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima
plebe: “Quid opus est,” inquit, “armis civilique bello
 habentibus regem,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>quem quaeritis? Arrhidaeus,
Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater,
sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres,
praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur
<pb n="p.378"/>
etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandre)
similem quaeritis, numquam reperietis: </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> si proximum,
hic solus est.” His auditis contio primo silentium
velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum
vocandum esse mortemque meritos,
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>qui contionem sine  eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum
orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse
Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et
praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque
regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>