<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.5.27-10.6.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.5.27-10.6.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Vis
incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia,
fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter
 illos quoque,
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>quorum haec sola virtus fuit, liberalitas
saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia
in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat
bello aut
 dono data,
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>mortis, cuius metus ceteros
exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto
 maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda
rebus,
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>iam pietas erga parentes, quorum Olympiada
inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,

</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites
benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam
 vix poterat aetas eius capere,
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>sollertia, modus
inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale
desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii
profecto dotes erant.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Illa fortunae: dis aequare se et
caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis
 credere et dedignantibus venerari ipsum
vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum
mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores,
quos ante victoriam spreverat.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Nam iracundiam et
cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus
 mitigare potuisset.
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Fatendum est tamen, cum pluri-
<pb n="p.374"/>
mum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam
solus omnium mortalium i(??) potestate habuit. Quotiens
illum a morte revoca vit! </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p> quotiens temere in pericula
vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque
finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano,
quidquid mortalitas capiebat, inpleret.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p> Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior
moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque
nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt
habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae
adhaeserunt.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Ceterum Babylone —
<milestone unit="alt" n="19"/>inde enim devertit oratio —
corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere. Secuta est militum
turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna
esset trans itura. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Multi duces frequentia militum
exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis,
qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sed precarium  spernebatur imperium. Ac primum eiulatus
ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio
inhibitis lacrimis silentium fecit. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Tunc Perdicca
regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema
vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum
aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere
luctum, et Perdicca: </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>