<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.5.12-10.5.31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.5.12-10.5.31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus
novum imperium aspernantibus destitutos se esse
cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni
publicas vires ad se quemque tracturum.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Bella deinde
civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum
 non de regno Asiae, sed de rege ipsis
sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres
rumpendas cicatrices:
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>senes, debiles modo petita missione a
iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan
satellitis alicuius ignobilis.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Has cogitationes volventibus
 nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis
vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui
quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Nec
quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum
cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac
 plerumque vano metu territi per obscuras semitas,
alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti
ferebantur.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Persae comis suo more detonsis in lugubri
veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et
modo <del>ut</del> hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem
 vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere
non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.

</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="17"/> Nec muris urbis luctus continebatur, sed
<pb n="p.372"/>
proximam regionem ab ea, deinde magnam partem
Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Ad
Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa
ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque
crinibus humi corpus abiecit. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui
nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi
maestitia retractabat. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Sed omnium suorum mala
Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem
flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae
duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul
mortuos vivosque. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p> Quem enim puellarum acturum esse
curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse
se captas, iterum excidisse regnum. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret,
utique non reperturas. Subibat inter haec
animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo
regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum
patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius
posset extingui. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Ad ultimum dolori succubuit
obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem
nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Quinto,
postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in
omnes captivos documentum est mors huius: quae cum
sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse
superstes erubuit.
<pb n="p.373"/>
                        <milestone unit="alt" n="18"/> Et,
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona
naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Vis
incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia,
fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter
 illos quoque,
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>quorum haec sola virtus fuit, liberalitas
saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia
in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat
bello aut
 dono data,
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>mortis, cuius metus ceteros
exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto
 maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda
rebus,
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>iam pietas erga parentes, quorum Olympiada
inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,

</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites
benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam
 vix poterat aetas eius capere,
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>