<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.2.5-10.2.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.2.5-10.2.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Et Graeci
 haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum
legum id principium esse censebant, bona quoque,
quae extarent, restituere damnatis.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Soli Athenienses,
non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem
ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio,

</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi
quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam
exilii admitterent.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="8"/> Alexander senioribus militum in patriam remissis
 XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia
retineret, eligi iussit existimans modico exercitu
continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia
<pb n="p.358"/>
disposuisset unperque conditas urbes colonis replesset res
retinere cupientibus. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Ceterum priusquam excerneret,
quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes
alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat et,

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere  tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo
facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando
aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus,
professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare,

</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>mensas totis castris poni iussit et X milia talentum  proferri. Tum demum cum fide facta professio est.
Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta
superfuere. Adeo ille exercitus, tot divitissimarum
gentium victor, plus tamen victoriae quam praedae deportavit
ex Asia.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="9"/>Ceterum ut cognitum est alios
remitti domos,
<milestone unit="alt" n="16"/>alios retineri, perpetuam eum regni sedem
in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae
militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent
regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem
postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque  capitum ostentantes. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Nec aut praefectorum
castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso
clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant,
palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium
esse moturos. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant,
<pb n="p.359"/>
quidnam acturus esset, expectabant:
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>cum ille: “Quid
haec,” inquit, “repens consternatio et tam procax atque
effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe:
rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi,
 non noscendi monendique aut intuendi vos ius
reliquistis.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Equidem cum alios dimittere in patriam,
alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos
adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum
quibus praemissos subsequi statui.
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Quid hoc est rei?
 dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim
scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me
querantur.” </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Crederes uno ore omnes sustulisse 
clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est
 omnes queri.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Tum ille: “Non, hercule,” inquit, “potest
 fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam
esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non
est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus
sum.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Subest nimirum altius malum, quod omnes
avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus?
  Ne servi quidem uno grege profugiunt
dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos
relinquendi.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Verum ego tam furiosae consternationis
oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem,
hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec
 ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —,

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.
Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis
<pb n="p.360"/>
obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni,
hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius
est vobis adversam quam secundam regere fortunam.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum
tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura
sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt!
Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque
gladiorum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Hoc cultu nitentes vos accepi
et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox
operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia
— </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>