<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.2.21-10.2.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.2.21-10.2.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Verum ego tam furiosae consternationis
oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem,
hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec
 ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —,

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.
Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis
<pb n="p.360"/>
obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni,
hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius
est vobis adversam quam secundam regere fortunam.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p> En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum
tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura
sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt!
Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque
gladiorum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p> Hoc cultu nitentes vos accepi
et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox
operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia
— </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p> Imperium maximae terrarum parti inposui. Asiaene
pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis
pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni
aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p> Nee
pudet profundo ventre devictarum gentium spolia
circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque,
quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma
quoque pignori sunt. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Bonis vero militibus cariturus
sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex
tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde
fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem
teneo: </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> liberate oculos meos, ingratissimi cives! Laeti
vos excipient parentes liberique sine vestro rege
<pb n="p.361"/>
redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque!
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Triumphabo,
mehercule, de fuga vestra et, ubicumque
ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis,
colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et
 quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me
<milestone unit="alt" n="11"/> uno sit.” </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Desiluit deinde frendens de tribunali et in 
medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque,
qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit
nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis
 tradidit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>