<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.1.4-10.1.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.1.4-10.1.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Invisum
Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris  fecerat. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor,
qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem
dederat. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Plerique amicorum Alexandri non tam
criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
<pb n="p.351"/>
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum
prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti
reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere
quaesitam cuiquam esse diuturnam.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Rex cognita causa
 pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum
crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India
sospitem aut optassent reverti aut credidissent
reversurum.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum,
 qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque,
quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat
Haud multo post Nearchus et Onesicritus,
<milestone unit="alt" n="2"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>quos
longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.

</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta:
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem
equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui
ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.

</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas
 ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu
deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu
velut demersa navigia subisse aquas.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Cetera incolis
crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore
undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege
 appellari:
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>esse haud procul a continenti insulam pal-
<pb n="p.352"/>
metis frequentibus consitam et in medio fere nemore
columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris
gentis eius scriptam. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Adiciebant navigia, quae lixas
mercatoresque vexissent, famam auri secutis
gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis  postea visa. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Rex cognoscendi plura cupidine accensus
rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os
adpellerent classem: inde adverso amne Babylona
subituros.

<milestone unit="alt" n="3"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad
orientem maritima regione perdomita ex Syria petere <milestone unit="alt" n="11"/>
Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae
solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere — ibi namque
columnas Herculis esse fama vulgaverat —, </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Hispanias
deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde
in Epirum brevis cursus est. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Igitur Mesopotamiae
praetoribus imperavit <del>ut</del> materia in Libano monte
caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum
septingentarum carinas navium ponere: septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum,
ut aes stuppamque et vela praeberent.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae
traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex
<pb n="p.353"/>
vulnere interisse oppressosque, qui vulnerassent eum.

</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Igitur Philippo substituit Eudaemonem — dux erat
Thracum —, Abisaris regnum filio eius attribuit.

</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="4"/> Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens,
 cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter
omnes barbaros eminens.
</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Genus ducebat a Cyro,
quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas
habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>