<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.1.30-10.2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:10.1.30-10.2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo
erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat —
quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter
clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil  repperit. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui
adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit
miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud
pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p> Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: “Quid mirum,” inquit, “est inania sepulchra esse regum, cum
satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>  Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non
videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum
condita esse cum Cyro. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p> Hinc ilia benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando
etiam gratiam iniret.”  </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Concitaverat iam animum in
iram, cum ii, quibus negotium idem dederat,
<pb n="p.355"/>
superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis
criminibus occupant aures.
</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Antequam accusari se
suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus
supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit.
 Quem Orsines intuens: “Audieram,” inquit, “in Asia
olim regnasse feminas: hoc vero novum est regnare
castratum!” </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec 
insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in
regem.
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>Eodem tempore Phradates regnum adfectasse
 suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad
repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda:
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>scilicet
res secundae valent commutare naturam, et raro
quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim
paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus
 indicibus damnare non sustinuerat,
</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>humiliores quoque
reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur
insontes, passus absolvi, hostibus victis regna
reddiderat:
</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>ad ultimum vitae tantum ab semetipso
degeneravit, ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio
 scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.

</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="6"/> Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de
rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam
subegit.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem
in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito
<pb n="p.356"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p> coortis cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita
clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem
conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia
quidem tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander
punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera
atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum
iniecerat. Hi in paribus delictis eandem facinorum
poenam veriti ad mercennariorum militum fidem
confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga
salutem petiverunt. Qua re cognita litterae ad omnes Asiae
praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes
peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent,
dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod propter ipsius amicitiam olim a Philippo
eiectus solum verterat, inter fidissimos habebat et post
Mazaei mortem satrapeam Babyloniae attribuerat
thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum
fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia
talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium
mercennariorum manu in Europam evasit. Iampridem
enim luxu et libidinibus in praeceps tractus
desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et
auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in
Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis
ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et
pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos. Nam a populo inperito et
mobili per homines inprobos et venales omnia se
muneribus conseculurum existimabat.
<pb n="p.357"/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="alt" n="7"/>  Igitur XXX navibus Sunium transmittunt — promuntorium
est Atticae terrae —, unde portum urbis
petere decreverant.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta
 infestus classem parari iubet Athenas protinus
petiturus.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Quod consilium clam agitanti litterae redduntur
Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse
sibi principum animos: mox concilio plebis habito
iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse,
 navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore
interemptum per insidias.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>His laetus in Europam
traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui
civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus
Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>