<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.perseus-lat2:3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.perseus-lat2:3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><milestone ed="p" n="1" unit="card"/><l n="1">Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus</l><l n="2">pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.</l><l n="3">Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,</l><l n="4">omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum</l><l n="5">aut inlaudati nescit Busiridis aras?</l><l n="6">Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos</l><l n="7">Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,</l><l n="8">acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim</l><l n="9">tollere humo victorque virum volitare per ora.</l><l n="10">Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,</l><l n="11">Aonio rediens deducam vertice Musas;</l><l n="12">primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,</l><l n="13">et viridi in campo templum de marmore ponam</l><l n="14">propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat</l><l n="15">Mincius et tenera praetexit arundine ripas.</l><l n="16">In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:</l><l n="17">illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro</l><l n="18">centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.</l><l n="19">Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi</l><l n="20">cursibus et crudo decernet Graecia caestu.</l><l n="21">Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae</l><l n="22">dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas</l><l n="23">ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,</l><l n="24">vel scaena ut versis discedat frontibus utque</l><l n="25">purpurea intexti tollant aulaea Britanni.</l><l n="26">In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto</l><l n="27">Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,</l><l n="28">atque hic undantem bello magnumque fluentem</l><l n="29">Nilum ac navali surgentis aere columnas.</l><l n="30">Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten</l><l n="31">fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,</l><l n="32">et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea</l><l n="33">bisque triumphatas utroque ab litore gentes.</l><l n="34">Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,</l><l n="35">Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis</l><l n="36">nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.</l><l n="37">Invidia infelix Furias amnemque severum</l><l n="38">Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis</l><l n="39">immanemque rotam et non exsuperabile saxum.</l><l n="40">Interea Dryadum silvas saltusque sequamur</l><l n="41">intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.</l><l n="42">Te sine nil altum mens incohat; en age segnis</l><l n="43">rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron</l><l n="44">Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum</l><l n="45">et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.</l><l n="46">Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas</l><l n="47">Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,</l><l n="48">Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.</l><milestone ed="p" n="49" unit="card"/><l n="49">Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae</l><l n="50">pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,</l><l n="51">corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae</l><l n="52">forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,</l><l n="53">et crurum tenus a mento palearia pendent;</l><l n="54">tum longo nullus lateri modus; omnia magna,</l><l n="55">pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.</l><l n="56">Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,</l><l n="57">aut iuga detractans interdumque aspera cornu</l><l n="58">et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,</l><l n="59">et gradiens ima verrit vestigia cauda,</l><l n="60">Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos</l><l n="61">desinit ante decem, post quattuor incipit annos;</l><l n="62">cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.</l><l n="63">Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,</l><l n="64">solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,</l><l n="65">atque aliam ex alia generando suffice prolem.</l><l n="66">Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi</l><l n="67">prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus</l><l n="68">et labor, et durae rapit inclementia mortis.</l><l n="69">Semper erunt, quarum mutari corpora malis:</l><l n="70">semper enim refice ac, ne post amissa requiras,</l><l n="71">ante veni et subolem armento sortire quotannis.</l><milestone ed="p" n="72" unit="card"/><l n="72">Nec non et pecori est idem dilectus equino.</l><l n="73">Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,</l><l n="74">praecipuum iam inde a teneris impende laborem.</l><l n="75">Continuo pecoris generosi pullus in arvis</l><l n="76">altius ingreditur et mollia crura reponit;</l><l n="77">primus et ire viam et fluvios temptare minaces</l><l n="78">audet et ignoto sese committere ponti</l><l n="79">nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix</l><l n="80">argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,</l><l n="81">luxuriatque toris animosum pectus. Honesti</l><l n="82">spadices glaucique, color deterrimus albis</l><l n="83">et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere</l><l n="84">stare loco nescit, micat auribus et tremit artus</l><l n="85">collectumque premens volvit sub naribus ignem.</l><l n="86">Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;</l><l n="87">at duplex agitur per lumbos spina, cavatque</l><l n="88">tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.</l><l n="89">Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis</l><l n="90">Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,</l><l n="91">Martis equi biiuges et magni currus Achilli.</l><l n="92">Talis et ipse iubam cervice effundit equina</l><l n="93">coniugis adventu pernix Saturnus et altum</l><l n="94">Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.</l><milestone ed="p" n="95" unit="card"/><l n="95">Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis</l><l n="96">deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.</l><l n="97">frigidus in Venerem senior, frustraque laborem</l><l n="98">ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,</l><l n="99">ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,</l><l n="100">incassum furit. Ergo animos aevumque notabis</l><l n="101">praecipue; hinc alias artis prolemque parentum</l><l n="102">et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.</l><l n="103">Nonne vides, cum praecipiti certamine campum</l><l n="104">corripuere ruuntque effusi carcere currus,</l><l n="105">cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit</l><l n="106">corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto</l><l n="107">et proni dant lora, volat vi fervidus axis;</l><l n="108">iamque humiles, iamque elati sublime videntur</l><l n="109">aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;</l><l n="110">nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae</l><l n="111">tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:</l><l n="112">tantus amor laudum, tantae est victoria curae.</l><l n="113">Primus Erichthonius currus et quattuor ausus</l><l n="114">iungere equos rapidusque rotis insistere victor</l><l n="115">Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere</l><l n="116">impositi dorso atque equitem docuere sub armis</l><l n="117">insultare solo et gressus glomerare superbos.</l><l n="118">Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri</l><l n="119">exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,</l><l n="120">quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis</l><l n="121">et patriam Epirum referat fortisque Mycenas</l><l n="122">Neptunique ipsa deducat origine gentem.</l><milestone ed="p" n="123" unit="card"/><l n="123">His animadversis instant sub tempus et omnis</l><l n="124">impendunt curas denso distendere pingui,</l><l n="125">quem legere ducem et pecori dixere maritum;</l><l n="126">florentisque secant herbas fluviosque ministrant</l><l n="127">farraque, ne blando nequeat superesse labori</l><l n="128">invalidique patrum referant ieiunia nati.</l><l n="129">Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,</l><l n="130">atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas</l><l n="131">sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.</l><l n="132">Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,</l><l n="133">cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum</l><l n="134">surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.</l><l n="135">Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus</l><l n="136">sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,</l><l n="137">sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.</l><milestone ed="p" n="138" unit="card"/><l n="138">Rursus cura patrum cadere et succedere matrum</l><l n="139">incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,</l><l n="140">non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,</l><l n="141">non saltu superare viam sit passus et acri</l><l n="142">carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.</l><l n="143">Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum</l><l n="144">flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,</l><l n="145">speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.</l><l n="146">Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem</l><l n="147">plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo</l><l n="148">Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,</l><l n="149">asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis</l><l n="150">diffugiunt armenta; furit mugitibus aether</l><l n="151">concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.</l><l n="152">Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras</l><l n="153">Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.</l><l n="154">Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,</l><l n="155">arcebis gravido pecori, armentaque pasces</l><l n="156">sole recens orto aut noctem ducentibus astris.</l><milestone ed="p" n="157" unit="card"/><l n="157">Post partum cura in vitulos traducitur omnis,</l><l n="158">continuoque notas et nomina gentis inurunt</l><l n="159">et quos aut pecori malint submittere habendo</l><l n="160">aut aris servare sacros aut scindere terram</l><l n="161">et campum horrentem fractis invertere glaebis.</l><l n="162">Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:</l><l n="163">Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,</l><l n="164">iam vitulos hortare viamque insiste domandi,</l><l n="165">dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.</l><l n="166">Ac primum laxos tenui de vimine circlos</l><l n="167">cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla</l><l n="168">servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos</l><l n="169">iunge pares et coge gradum conferre iuvencos;</l><l n="170">atque illis iam saepe rotae ducantur inanes</l><l n="171">per terram et summo vestigia pulvere signent;</l><l n="172">post valido nitens sub pondere faginus axis</l><l n="173">instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.</l><l n="174">Interea pubi indomitae non gramina tantum</l><l n="175">nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,</l><l n="176">sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae</l><l n="177">more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,</l><l n="178">sed tota in dulcis consument ubera natos.</l><milestone ed="p" n="179" unit="card"/><l n="179">Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,</l><l n="180">aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae</l><l n="181">et Iovis in luco currus agitare volantis:</l><l n="182">primus equi labor est, animos atque arma videre</l><l n="183">bellantum lituosque pati tractuque gementem</l><l n="184">ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;</l><l n="185">tum magis atque magis blandis gaudere magistri</l><l n="186">laudibus et plausae sonitum cervicis amare.</l><l n="187">Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris</l><l n="188">audeat, inque vicem det mollibus ora capistris</l><l n="189">invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.</l><l n="190">At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,</l><l n="191">carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare</l><l n="192">compositis sinuetque alterna volumina crurum</l><l n="193">sitque laboranti similis; tum cursibus auras,</l><l n="194">tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis</l><l n="195">aequora vix summa vestigia ponat harena;</l><l n="196">qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris</l><l n="197">incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt</l><l n="198">nubila: tum segetes altae campique natantes</l><l n="199">lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem</l><l n="200">dant silvae longique urgent ad litora fluctus;</l><l n="201">ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens</l><l n="202">Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi</l><l n="203">sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,</l><l n="204">Belgica vel molli melius feret esseda collo.</l><l n="205">Tum demum crassa magnum farragine corpus</l><l n="206">crescere iam domitis sinito: namque ante domandum</l><l n="207">ingentis tollent animos prensique negabunt</l><l n="208">verbera lenta pati et duris parere lupatis.</l><milestone ed="p" n="209" unit="card"/><l n="209">Sed non ulla magis viris industria firmat,</l><l n="210">quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,</l><l n="211">sive boum sive est cui gratior usus equorum.</l><l n="212">Atque ideo tauros procul atque in sola relegant</l><l n="213">pascua post montem oppositum et trans flumina lata,</l><l n="214">aut intus clausos satura ad praesepia servant.</l><l n="215">Carpit enim viris paulatim uritque videndo</l><l n="216">femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae</l><l n="217">dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos</l><l n="218">cornibus inter se subigit decernere amantis.</l><l n="219">Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:</l><l n="220">illi alternantes multa vi proelia miscent</l><l n="221">volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,</l><l n="222">versaque in obnixos urguentur cornua vasto</l><l n="223">cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus</l><l n="224">Nec mos bellantis una stabulare, sed alter</l><l n="225">victus abit longeque ignotis exulat oris,</l><l n="226">multa gemens ignominiam plagasque superbi</l><l n="227">victoris, tum, quos amisit inultus, amores;</l><l n="228">et stabula aspectans regnis excessit avitis.</l><l n="229">Ergo omni cura viris exercet et inter</l><l n="230">dura iacet pernix instrato saxa cubili</l><l n="231">frondibus hirsutis et carice pastus acuta,</l><l n="232">et temptat sese atque irasci in cornua discit</l><l n="233">arboris obnixus trunco ventosque lacessit</l><l n="234">ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.</l><l n="235">Post ubi collectum robur viresque refectae</l><l n="236">signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:</l><l n="237">fluctus uti medio coepit cum albescere ponto</l><l n="238">longius ex altoque sinum trahit, utque volutus</l><l n="239">ad terras immane sonat per saxa neque ipso</l><l n="240">monte minor procumbit, at ima exaestuat unda</l><l n="241">verticibus nigramque alte subiectat harenam.</l><milestone ed="p" n="242" unit="card"/><l n="242">Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,</l><l n="243">et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,</l><l n="244">in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.</l><l n="245">Tempore non alio catulorum oblita leaena</l><l n="246">saevior erravit campis, nec funera volgo</l><l n="247">tam multa informes ursi stragemque dedere</l><l n="248">per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;</l><l n="249">heu male tum Libyae solis erratur in agris.</l><l n="250">Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum</l><l n="251">corpora, si tantum notas odor attulit auras?</l><l n="252">Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva</l><l n="253">non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant</l><l n="254">flumina correptosque unda torquentia montis.</l><l n="255">Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus</l><l n="256">et pede prosubigit terram, fricat arbore costas</l><l n="257">atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.</l><l n="258">Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem</l><l n="259">durus amor? Nempe abruptis turbata procellis</l><l n="260">nocte natat caeca serus freta; quem super ingens</l><l n="261">porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant</l><l n="262">aequora; nec miseri possunt revocare parentes</l><l n="263">nec moritura super crudeli funere virgo.</l><l n="264">Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum</l><l n="265">atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?</l><l n="266">Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;</l><l n="267">et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci</l><l n="268">Potniades malis membra absumpsere quadrigae.</l><l n="269">Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem</l><l n="270">Ascanium; superant montis et flumina tranant.</l><l n="271">Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,</l><l n="272">vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae</l><l n="273">ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,</l><l n="274">exceptantque levis auras et saepe sine ullis</l><l n="275">coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,</l><l n="276">saxa per et scopulos et depressas convallis</l><l n="277">diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,</l><l n="278">in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster</l><l n="279">nascitur et pluvio contristat frigore caelum.</l><l n="280">Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt</l><l n="281">pastores, lentum destillat ab inguine virus,</l><l n="282">hippomanes, quod saepe malae legere novercae</l><l n="283">miscueruntque herbas et non innoxia verba.</l><milestone ed="p" n="284" unit="card"/><l n="284">Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,</l><l n="285">singula dum capti circumvectamur amore.</l><l n="286">Hoc satis armentis: superat pars altera curae,</l><l n="287">lanigeros agitare greges hirtasque capellas.</l><l n="288">Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.</l><l n="289">Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum</l><l n="290">quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;</l><l n="291">sed me Parnasi deserta per ardua dulcis</l><l n="292">raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum</l><l n="293">Castaliam molli devertitur orbita clivo.</l><l n="294">Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum</l><milestone ed="p" n="295" unit="card"/><l n="295">Incipiens stabulis edico in mollibus herbam</l><l n="296">carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,</l><l n="297">et multa duram stipula filicumque maniplis</l><l n="298">sternere subter humum, glacies ne frigida laedat</l><l n="299">molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.</l><l n="300">Post hinc digressus iubeo frondentia capris</l><l n="301">arbuta sufficere et fluvios praebere recentis</l><l n="302">et stabula a ventis hiberno opponere soli</l><l n="303">ad medium conversa diem, cum frigidus olim</l><l n="304">iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.</l><l n="305">Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,</l><l n="306">nec minor usus erit, quamvis Milesia magno</l><l n="307">vellera mutentur Tyrios incocta rubores:</l><l n="308">densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;</l><l n="309">quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,</l><l n="310">laeta magis pressis manabunt flumina mammis.</l><l n="311">Nec minus interea barbas incanaque menta</l><l n="312">Cinyphii tondent hirci saetasque comantis</l><l n="313">usum in castrorum et miseris velamina nautis.</l><l n="314">Pascuntur vero silvas et summa Lycaei</l><l n="315">horrentisque rubos et amantis ardua dumos:</l><l n="316">atque ipsae memores redeunt in tecta suosque</l><l n="317">ducunt et gravido superant vix ubere limen.</l><l n="318">Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis</l><l n="319">quo minor est illis curae mortalis egestas,</l><l n="320">avertes victumque feres et virgea laetus</l><l n="321">pabula, nec tota claudes faenilia bruma.</l><l n="322">At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas</l><l n="323">in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,</l><l n="324">Luciferi primo cum sidere frigida rura</l><l n="325">carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,</l><l n="326">et ros in tenera pecori gratissimus herba.</l><l n="327">Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora</l><l n="328">et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,</l><l n="329">ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo</l><l n="330">currentem ilignis potare canalibus undam;</l><l n="331">aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,</l><l n="332">sicubi magna Iovis antiquo robore quercus</l><l n="333">ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum</l><l n="334">ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;</l><l n="335">tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus</l><l n="336">solis ad occasum, cum frigidus aera vesper</l><l n="337">temperat et saltus reficit iam roscida luna</l><l n="338">litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.</l><milestone ed="p" n="339" unit="card"/><l n="339">Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu</l><l n="340">prosequar et raris habitata mapalia tectis?</l><l n="341">Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem</l><l n="342">pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis</l><l n="343">hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum</l><l n="344">armentarius Afer agit, tectumque laremque</l><l n="345">armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;</l><l n="346">non secus ac patriis acer Romanus in armis</l><l n="347">iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti</l><l n="348">ante expectatum positis stat in agmine castris.</l><milestone ed="p" n="349" unit="card"/><l n="349">At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,</l><l n="350">turbidus et torquens flaventis Hister harenas,</l><l n="351">quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.</l><l n="352">Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae</l><l n="353">aut herbae campo apparent aut arbore frondes;</l><l n="354">sed iacet aggeribus niveis informis et alto</l><l n="355">terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.</l><l n="356">Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.</l><l n="357">Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,</l><l n="358">nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum</l><l n="359">praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.</l><l n="360">Concrescunt subitae currenti in flumine crustae</l><l n="361">undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,</l><l n="362">puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;</l><l n="363">aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt</l><l n="364">indutae caeduntque securibus umida vina</l><l n="365">et totae solidam in glaciem vertere lacunae</l><l n="366">stiriaque impexis induruit horrida barbis.</l><l n="367">Interea toto non setius aere ninguit:</l><l n="368">intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis</l><l n="369">corpora magna boum, confertoque agmine cervi</l><l n="370">torpent mole nova et summis vix cornibus extant.</l><l n="371">Hos non immissis canibus, non cassibus ullis</l><l n="372">puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,</l><l n="373">sed frustra oppositum trudentis pectore montem</l><l n="374">comminus obtruncant ferro graviterque rudentis</l><l n="375">caedunt et magno laeti clamore reportant.</l><l n="376">Ipsi in defossis specubus secura sub alta</l><l n="377">otia agunt terra congestaque robora totasque</l><l n="378">advolvere focis ulmos ignique dedere.</l><l n="379">Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti</l><l n="380">fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.</l><l n="381">Talis Hyperboreo septem subiecta trioni</l><l n="382">gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro</l><l n="383">et pecudum fulvis velatur corpora saetis.</l><milestone ed="p" n="384" unit="card"/><l n="384">Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,</l><l n="385">lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;</l><l n="386">Continuoque greges villis lege mollibus albos.</l><l n="387">Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,</l><l n="388">nigra subest udo tantum cui lingua palato,</l><l n="389">reice, ne maculis infuscet vellera pullis</l><l n="390">nascentum, plenoque alium circumspice campo.</l><l n="391">Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,</l><l n="392">Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit</l><l n="393">in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.</l><milestone ed="p" n="394" unit="card"/><l n="394">At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis</l><l n="395">ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.</l><l n="396">Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt</l><l n="397">et salis occultum referunt in lacte saporem.</l><l n="398">Multi iam excretos prohibent a matribus haedos</l><l n="399">primaque ferratis praefigunt ora capistris.</l><l n="400">Quod surgente die mulsere horisque diurnis,</l><l n="401">nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,</l><l n="402">sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;</l><l n="403">aut parco sale contingunt hiemique reponunt.</l><milestone ed="p" n="404" unit="card"/><l n="404">Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una</l><l n="405">velocis Spartae catulos acremque Molossum</l><l n="406">pasce sero pingui. Numquam custodibus illis</l><l n="407">nocturnum stabulis furem incursusque luporum</l><l n="408">aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.</l><l n="409">Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros</l><l n="410">et canibus leporem, canibus venabere dammas,</l><l n="411">saepe volutabris pulsos silvestribus apros</l><l n="412">latratu turbabis agens montisque per altos</l><l n="413">ingentem clamore premes ad retia cervum.</l><milestone ed="p" n="414" unit="card"/><l n="414">Disce et odoratam stabulis accendere cedrum</l><l n="415">galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.</l><l n="416">saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu</l><l n="417">vipera delituit caelumque exterrita fugit,</l><l n="418">aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,</l><l n="419">pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,</l><l n="420">fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,</l><l n="421">tollentemque minas et sibila colla tumentem</l><l n="422">deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,</l><l n="423">cum medii nexus extremaeque agmina caudae</l><l n="424">solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.</l><l n="425">Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,</l><l n="426">squamea convolvens sublato pectore terga</l><l n="427">atque notis longam maculosus grandibus alvum</l><l n="428">qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum</l><l n="429">vere madent udo terrae ac pluvialibus austris</l><l n="430">stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram</l><l n="431">improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;</l><l n="432">postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,</l><l n="433">exsilit in siccum et flammantia lumina torquens</l><l n="434">saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.</l><l n="435">Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos</l><l n="436">neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,</l><l n="437">cum positis novus exuviis nitidusque iuventa</l><l n="438">volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens</l><l n="439">arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.</l><milestone ed="p" n="440" unit="card"/><l n="440">Morborum quoque te causas et signa docebo.</l><l n="441">Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber</l><l n="442">altius ad vivum persedit et horrida cano</l><l n="443">bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit</l><l n="444">sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.</l><l n="445">Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri</l><l n="446">perfundunt, udisque aries in gurgite villis</l><l n="447">mersatur missusque secundo defluit amni;</l><l n="448">aut tonsum tristi contingunt corpus amurca</l><l n="449">et spumas miscent argenti et sulfura viva</l><l n="450">Idaeasque pices et pinguis unguine ceras</l><l n="451">scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.</l><l n="452">Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,</l><l n="453">quam si quis ferro potuit rescindere summum</l><l n="454">ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,</l><l n="455">dum medicas adhibere manus ad volnera pastor</l><l n="456">abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.</l><l n="457">Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa</l><l n="458">cum furit atque artus depascitur arida febris,</l><l n="459">profuit incensos aestus avertere et inter</l><l n="460">ima ferire pedis salientem sanguine venam,</l><l n="461">Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;</l><l n="462">cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum</l><l n="463">et lac concretum cum sanguine potat equino.</l><l n="464">Quam procul aut molli succedere saepius umbrae</l><l n="465">videris aut summas carpentem ignavius herbas</l><l n="466">extremamque sequi aut medio procumbere campo</l><l n="467">pascentem et serae solam decedere nocti:</l><l n="468">continuo culpam ferro compesce, prius quam</l><l n="469">dira per incautum serpant contagia volgus.</l><l n="470">Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,</l><l n="471">quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi</l><l n="472">corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,</l><l n="473">spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.</l><l n="474">Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis</l><l n="475">castella in tumulis et Iapydis arva Timavi</l><l n="476">nunc quoque post tanto videat desertaque regna</l><l n="477">pastorum et longe saltus lateque vacantis.</l><milestone ed="p" n="478" unit="card"/><l n="478">Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est</l><l n="479">tempestas totoque autumni incanduit aestu</l><l n="480">et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,</l><l n="481">corrupitque lacus, infecit pabula tabo.</l><l n="482">Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis</l><l n="483">omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,</l><l n="484">rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se</l><l n="485">ossa minutatim morbo collapsa trahebat.</l><l n="486">Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram</l><l n="487">lanea dum nivea circumdatur infula vitta,</l><l n="488">inter cunctantis cecidit moribunda ministros.</l><l n="489">Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos</l><l n="490">inde neque impositis ardent altaria fibris</l><l n="491">nec responsa potest consultus reddere vates,</l><l n="492">ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri</l><l n="493">summaque ieiuna sanie infuscatur harena.</l><l n="494">Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis</l><l n="495">et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;</l><l n="496">hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros</l><l n="497">tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.</l><l n="498">Labitur infelix studiorum atque immemor herbae</l><l n="499">victor equus fontisque avertitur et pede terram</l><l n="500">crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem</l><l n="501">sudor et ille quidem morituris frigidus, aret</l><l n="502">pellis et ad tactum tractanti dura resistit.</l><l n="503">Haec ante exitium primis dant signa diebus;</l><l n="504">sin in processu coepit crudescere morbus,</l><l n="505">tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto</l><l n="506">spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo</l><l n="507">ilia singultu tendunt, it naribus ater</l><l n="508">sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.</l><l n="509">Profuit inserto latices infundere cornu</l><l n="510">Lenaeos; ea visa salus morientibus una;</l><l n="511">mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti</l><l n="512">ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,</l><l n="513">di meliora piis erroremque hostibus illum,</l><l n="514">discissos nudis laniabant dentibus artus.</l><l n="515">Ecce autem duro fumans sub vomere taurus</l><l n="516">concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem</l><l n="517">extremosque ciet gemitus. It tristis arator</l><l n="518">maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,</l><l n="519">atque opere in medio defixa relinquit aratra.</l><l n="520">Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt</l><l n="521">prata movere animum, non qui per saxa volutus</l><l n="522">purior electro campum petit amnis; at ima</l><l n="523">solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis</l><l n="524">ad terramque fluit devexo pondere cervix.</l><milestone ed="p" n="525" unit="card"/><l n="525">Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras</l><l n="526">invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi</l><l n="527">munera, non illis epulae nocuere repostae:</l><l n="528">frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,</l><l n="529">pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu</l><l n="530">flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.</l><l n="531">Tempore non alio dicunt regionibus illis</l><l n="532">quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris</l><l n="533">imparibus ductos alta ad donaria currus.</l><l n="534">Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis</l><l n="535">unguibus infodiunt fruges montisque per altos</l><l n="536">contenta cervice trahunt stridentia plaustra.</l><l n="537">Non lupus insidias explorat ovilia circum</l><l n="538">nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum</l><l n="539">cura domat; timidi dammae cervique fugaces</l><l n="540">nunc interque canes et circum tecta vagantur.</l><l n="541">Iam maris immensi prolem et genus omne natantum</l><l n="542">litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus</l><l n="543">proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.</l><l n="544">Interit et curvis frustra defensa latebris</l><l n="545">vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.</l><l n="546">Ipsis est aer avibus non aequus et illae</l><l n="547">praecipites alta vitam sub nube relinquunt.</l><l n="548">Praeterea iam nec mutari pabula refert</l><l n="549">artes nocent quaesitaeque; cessere magistri</l><l n="550">Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.</l><l n="551">Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris</l><l n="552">pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,</l><l n="553">inque dies avidum surgens caput altius effert:</l><l n="554">Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes</l><l n="555">arentesque sonant ripae collesque supini:</l><l n="556">Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis</l><l n="557">in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo</l><l n="558">donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.</l><l n="559">Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam</l><l n="560">aut undis abolere potest aut vincere flamma;</l><l n="561">ne tondere quidem morbo inluvieque peresa</l><l n="562">vellera nec telas possunt attingere putris;</l><l n="563">verum etiam invisos si quis temptarat amictus,</l><l n="564">ardentes papulae atque immundus olentia sudor</l><l n="565">membra sequebatur nec longo deinde moranti</l><l n="566">tempore contactos artus sacer ignis edebat.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>