<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:75-79</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:75-79</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="75"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
<milestone unit="section" n="2"/>quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
<milestone unit="section" n="4"/>praeterea conquirit ex agris <pb n="p.112"/> quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat,
<milestone unit="section" n="5"/>qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fueri<add>n</add>t, praedicit; ipse ex flumine,
<milestone unit="section" n="6"/>quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur.
<milestone unit="section" n="7"/>deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
<milestone unit="section" n="8"/>praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
<milestone unit="section" n="9"/>ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.
<milestone unit="chapter" n="76"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
<milestone unit="section" n="2"/>at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
<milestone unit="section" n="3"/>dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, <del>superque eas</del> aggerem iacere et <pb n="p.113"/> super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare,
<milestone unit="section" n="4"/>parare; prorsus ab utrisque nihil reliquom fieri.
<milestone unit="section" n="5"/>denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta.
<milestone unit="section" n="6"/>ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="77"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore.
<milestone unit="section" n="2"/>nam Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
<milestone unit="section" n="3"/>deinde ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="78"><p><milestone unit="section" n="1"/>Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
<milestone unit="section" n="2"/>nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia <del>in tempestate</del> vadosa.
<milestone unit="section" n="3"/>nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa <pb n="p.114"/> ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur.
<milestone unit="section" n="4"/>Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant.
<milestone unit="section" n="5"/>inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="79"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed quoniam in eas regiones per Lepcitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit.
<milestone unit="section" n="2"/>qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
<milestone unit="section" n="3"/>ager in medio harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit.
<milestone unit="section" n="4"/>postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu accident, parum cognovi.
<milestone unit="section" n="6"/>ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque inplere solet: ita prospectu impedito morari iter.
<milestone unit="section" n="7"/>postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, <pb n="p.115"/> conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
<milestone unit="section" n="8"/>sed quom Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros.
<milestone unit="section" n="9"/>Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti.
<milestone unit="section" n="10"/>Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. nunc ad rem redeo.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>