<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:63-77</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:63-77</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="63"><p><milestone unit="section" n="1"/>Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospere eventura.
<milestone unit="section" n="2"/>at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.</p><p><milestone unit="section" n="3"/>Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit.
<milestone unit="section" n="4"/>ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur.
<milestone unit="section" n="5"/>deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur.
<milestone unit="section" n="6"/>tamen is ad id locorum talis vir — nam postea ambitione praeceps datus est — consulatum adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.
<milestone unit="section" n="7"/>novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et <add>is</add> quasi pollutus haberetur.</p><pb n="p.105"/><p><milestone unit="chapter" n="64"/><milestone unit="section" n="1"/>Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. quoi quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
<milestone unit="section" n="2"/>itaque primum conmotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.
<milestone unit="section" n="3"/>postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret.
<milestone unit="section" n="4"/>ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. quae res Marium quom pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
<milestone unit="section" n="5"/>ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud negotiatores, quorum magna multitude Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet.
<milestone unit="section" n="6"/>quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
<milestone unit="chapter" n="65"/><milestone unit="section" n="1"/>erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam <pb n="p.106"/> causam mente paulum inminuta.
<milestone unit="section" n="2"/>quoi Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
<milestone unit="section" n="3"/>hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
<milestone unit="section" n="5"/>sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. ita Mario cuncta procedere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="66"><p><milestone unit="section" n="1"/>Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare; conmunire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
<milestone unit="section" n="2"/>igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, <pb n="p.107"/> cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
<milestone unit="section" n="4"/>idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
<milestone unit="chapter" n="67"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Romani milites, inproviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare. arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium <add>obsidebat</add>; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
<milestone unit="section" n="2"/>ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
<milestone unit="section" n="3"/>in ea tanta asperitate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="68"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat.
<milestone unit="section" n="2"/>legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expedites educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam.
<milestone unit="section" n="3"/>ibi milites fessos itineris magnitudine et <pb n="p.108"/> iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos reliquom laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat.
<milestone unit="section" n="4"/>sic animis eorum adrectis equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.
<milestone unit="chapter" n="69"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt.
<milestone unit="section" n="2"/>equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
<milestone unit="section" n="3"/>ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.
<milestone unit="section" n="4"/>Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="70"><p><milestone unit="section" n="1"/>Per idem tempus Bomilcar, quoius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspicions novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
<milestone unit="section" n="2"/>denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam. hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto <pb n="p.109"/> superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit.
<milestone unit="section" n="4"/>Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
<milestone unit="section" n="5"/>is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
<milestone unit="chapter" n="71"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed quom eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura,
<milestone unit="section" n="2"/>deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit.
<milestone unit="section" n="3"/>erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps.
<milestone unit="section" n="4"/>qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
<milestone unit="section" n="5"/>Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, <del>ex perfugis</del> cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit. quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.
<milestone unit="chapter" n="72"/>
<milestone unit="section" n="1"/>ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios <pb n="p.110"/> insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur.
<milestone unit="section" n="2"/>neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali quoiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio <add>atque alio</add> loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="73"><p><milestone unit="section" n="1"/> Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
<milestone unit="section" n="2"/>Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
<milestone unit="section" n="3"/>et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant.
<milestone unit="section" n="4"/>imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
<milestone unit="section" n="5"/>praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
<milestone unit="section" n="6"/>denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent.
<milestone unit="section" n="7"/>ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribune plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo ... decreverat: ea res frustra fuit.</p><pb n="p.111"/><p><milestone unit="chapter" n="74"/><milestone unit="section" n="1"/>Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, quom neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant.
<milestone unit="section" n="2"/>sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur.
<milestone unit="section" n="3"/>qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum <del>et</del> aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="75"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
<milestone unit="section" n="2"/>quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
<milestone unit="section" n="4"/>praeterea conquirit ex agris <pb n="p.112"/> quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat,
<milestone unit="section" n="5"/>qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fueri<add>n</add>t, praedicit; ipse ex flumine,
<milestone unit="section" n="6"/>quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur.
<milestone unit="section" n="7"/>deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
<milestone unit="section" n="8"/>praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
<milestone unit="section" n="9"/>ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.
<milestone unit="chapter" n="76"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
<milestone unit="section" n="2"/>at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
<milestone unit="section" n="3"/>dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, <del>superque eas</del> aggerem iacere et <pb n="p.113"/> super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare,
<milestone unit="section" n="4"/>parare; prorsus ab utrisque nihil reliquom fieri.
<milestone unit="section" n="5"/>denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta.
<milestone unit="section" n="6"/>ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="77"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore.
<milestone unit="section" n="2"/>nam Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
<milestone unit="section" n="3"/>deinde ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>