<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:54-61</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:54-61</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus in isdem castris quatriduo<add>m</add> moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore.
<milestone unit="section" n="2"/>tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit.
<milestone unit="section" n="3"/>at ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
<milestone unit="section" n="4"/>id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent.</p><p><milestone unit="section" n="5"/>Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquom certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerundum.
<milestone unit="section" n="6"/>itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida <pb n="p.98"/> temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interficit, iubet alia omnia militum praedam esse. ea formidine multi mortales Romanis dediti; obsides, frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium inpositum.
<milestone unit="section" n="7"/>quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe,
<milestone unit="section" n="8"/>quoius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere.
<milestone unit="section" n="9"/>tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><p><milestone unit="section" n="1"/>Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret, in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere.
<milestone unit="section" n="2"/>itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus supplicia decernere; civitas, trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
<milestone unit="section" n="4"/>ita, quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse,
<milestone unit="section" n="5"/>reliquos Marius ducebat. sed igni magis quam praeda ager vastabatur.
<milestone unit="section" n="6"/>duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi <pb n="p.99"/> vi opus erat,
<milestone unit="section" n="7"/>cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant.
<milestone unit="section" n="8"/>eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><p><milestone unit="section" n="1"/>Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore.
<milestone unit="section" n="2"/>at ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit. oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat; praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu adfore.
<milestone unit="section" n="3"/>ita conpositis rebus in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat.
<milestone unit="section" n="4"/>eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.
<milestone unit="section" n="5"/>ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae gerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.</p><pb n="p.100"/><p><milestone unit="chapter" n="57"/><milestone unit="section" n="1"/>Marius ad Zamam pervenit. id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
<milestone unit="section" n="2"/>igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret.
<milestone unit="section" n="3"/>deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
<milestone unit="section" n="4"/>Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.
<milestone unit="section" n="5"/>contra ea oppidani in proxumos saxa volvere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere.
<milestone unit="section" n="6"/>sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo sed fama inpari boni atque ignavi erant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><p><milestone unit="section" n="1"/>Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inproviso castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam inrumpit.
<milestone unit="section" n="2"/>at nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere; magna pars volnerati aut occisi.
<milestone unit="section" n="3"/>ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare.
<milestone unit="section" n="4"/>interim Metellus quom acerrume rem gereret, clamorem hostilem a tergo <pb n="p.101"/> accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire sinat.
<milestone unit="section" n="6"/>ille brevi mandata efficit. at Iugurtha munimento castrorum impeditus, quom alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit.
<milestone unit="section" n="7"/>Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><p><milestone unit="section" n="1"/>Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit:
<milestone unit="section" n="2"/>qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt.
<milestone unit="section" n="3"/>neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><p><milestone unit="section" n="1"/>Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere,
<milestone unit="section" n="2"/>clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare.
<milestone unit="section" n="3"/>sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes <pb n="p.102"/> paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
<milestone unit="section" n="4"/>eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres; ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare.
<milestone unit="section" n="5"/>quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat —, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
<milestone unit="section" n="6"/>ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, quom oppidani concurrunt; lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt.
<milestone unit="section" n="7"/>nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt.
<milestone unit="section" n="8"/>denique utrimque proelium nox diremit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="61"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit.
<milestone unit="section" n="2"/>ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat.
<milestone unit="section" n="3"/>neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi <pb n="p.103"/> erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquundi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet,
<milestone unit="section" n="5"/>facile Numidae persuadet, quom ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
<milestone unit="chapter" n="62"/>
<milestone unit="section" n="1"/>is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant.
<milestone unit="section" n="2"/>his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit.
<milestone unit="section" n="3"/>mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suom in illius fidem tradere.
<milestone unit="section" n="4"/>Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet.
<milestone unit="section" n="5"/>ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
<milestone unit="section" n="6"/>quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
<milestone unit="section" n="7"/>eorum magna pars, uti iussum erat, adducti; pauci, quom primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
<milestone unit="section" n="8"/>igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quom ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suom et ex mala conscientia digna timere.
<milestone unit="section" n="9"/>denique multis diebus per dubitationem consumptis, quom modo taedio rerum advorsarum omnia bello <pb n="p.104"/> potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit.
<milestone unit="section" n="10"/>et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>